Bene ac sapienter, Patres Conscripti, maiores instituerunt, ut rerum agendarum, ita dicendi initium a precationibus capere: quod nihil rite, nihilque providenter homines, sine deorum immortalium ope, consilio, honore, auspicarentur. Qui mos cui potius, quam consuli, aut quando magis usurpandus colendusque est, quam quum imperio senatus, auctoritate reipublicae, ad agendas optimo principi gratias excitamur? Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum, quam castus et sanctus et diis simillimus princeps? Ac si adhuc dubium fuisset, forte casuque rectores terris, an aliquo numine darentur: principem tamen nostrum liqueret divinitus constitutum. Non enim occulta potestate fatorum, sed ab Iove ipso coram ac palam repertus, electus est: quippe inter aras et altaria, eodemque loci, quem deus ille tam manifestus ac praesens, quam caelum ac sidera, insedit. Quo magis aptum piumque est, te, Iupiter optime maxime, antea conditiorem, nunc conservatorem imperii nostri, precari, ut mihi digna consule, digna senatu, digna principe contingat oratio: utque omnibus, quae dicentur a me, libertas, fides, veritas constet: tantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea, quantum abest a necessitate.
II.
Equidem non Consuli modo, sed omnibus civibus enitendum reor, ne quid de Principe
nostro ita dicant, ut idem illud de alio dici potuisse videatur. Quare abeant
ac recedant voces illae, quas metus exprimebat: nihil, quale ante, dicamus;
nihil enim, quale antea, patimur: nec eadem de principe [palam], quae prius,
praedicemus; neque enim eadem secreto loquimur, quae prius. Discernatur orationibus
nostris diversitas temporum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intelligatur,
cui, quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur: non
enim de tyranno, sed de cive; non de domino, sed de parente loquimur. Unum
ille se ex nobis, et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat;
nec minus hominem se, quam hominibus praeesse meminit. Intelligamus ergo bona
nostra, dignosque nos illis usu probemus, atque identidem cogitemus, quam
sit indignum, si maius principibus praestemus obsequium, qui servitute civium,
quam qui libertate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum principum
servat, quantoque paullo ante concentu formosum alium, hunc fortissimum personat;
quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et vocem, huius pietatem, abstinentiam,
mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? divinitatem principis nostri, an humanitatem,
temperantiam, facilitatem, ut amor et gaudium tulit, celebrare universi solemus?
Iam quid tam civile, tam senatorium, quam illud additum a nobis OPTIMI cognomen?
quod peculiare huius et proprium arrogantia priorum principum fecit. Enimvero
quam commune, quam ex aequo, quod FELICES NOS, FELICEM ILLUM praedicamus?
alternisque votis, HAEC FACIAT, HAEC AUDIAT, quasi non dicturi, nisi fecerit,
comprecamur? Ad quas ille voces lacrymis etiam ac multo pudore suffunditur.
Agnoscit enim sentitque, sibi, non principi, dici.
III.
Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore servavimus,
hoc singuli quoque meditatique teneamus; sciamusque, nullum esse neque sincerius,
neque acceptius genus gratiarum, quam quod illas acclamationes aemuletur,
quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me attinet, laborabo, ut orationem
meam ad modestiam Principis moderationemque submittam, nec minus considerabo,
quid aures eius pati possint, quam quid virtutibus debeatur. Magna et inusitata
Principis gloria, cui gratias acturus, non tam vereor, ne me in laudibus suis
parcum, quam ne nimium putet. Haec me cura, haec difficultas sola circumstat:
nam merenti gratias agere facile est, Patres Conscripti. Non enim periculum
est, ne, quum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat; quum
de frugalitate, luxuriam; quum de clementia, crudelitatem; quum de liberalitate,
avaritiam; quum de benignitate, livorem; quum de continentia, libidinem; quum
de labore, inertiam; quum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem vereor,
ne gratus ingratusve videar, prout satis aut parum dixero. Animadverto enim,
etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus, quam innocentia et
sanctitate, laetari; gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castamquem
mentem, quam qui meditatum carmen intulerit.
IV.
Sed parendum est Senatusconsulto, quo ex utilitate publica placuit, ut Consulis
voce, sub titulo gratiarum agendarum, boni principes, quae facerent, recognoscerent;
mali, quae facere deberent. Id nunc eo magis solemne ac necessarium est, quod
parens noster privatas gratiarum actiones cohibet et comprimit, intercessurus
etiam publicis, si permitteret sibi vetare, quod Senatus iuberet. Utrumque,
Caesar Auguste, moderate, et quod alibi tibi gratias agi non sinis, et quod
hic sinis. Non enim a te ipso tibi honor iste, sed agentibus habetur. Cedis
affectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare, sed audire tibi necesse
est. Saepe ego mecum, Patres Conscripti, tacitus agitavi, qualem quantumque
esse oporteret, cuius ditione nutuque maria, terrae, pax, bella regerentur:
quum interea fingenti formantique mihi principem, quem aequata diis immortalibus
potestas deceret, nunquam voto saltem concipere succurrit similem huic, quem
videmus. Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace: alium toga, sed
non et arma honestarunt: reverentiam ille terrore, alius amorem humanitate
captavit: ille quaesitam domi gloriam in publico, hic in publico partam domi
perdidit. Postremo adhuc nemo exstitit, cuius virtutes nullo vitiorum confinio
laederentur. At Principi nostro quanta concordia, quantusque concentus omnium
laudum omnisque gloriae contigit! Ut nihil severitati eius hilaritate, nihil
gravitati simplicitate, nihil maiestati humanitate detrahitur! Iam firmitas,
iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, ad hoc aetatis
indeflexa maturitas, nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus
ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant?
V.
Talem esse oportuit, quem non bella civilia nec armis oppressa respublica,
sed pax, et adoptio, et tandem exorata terris numina, dedissent. An fas erat,
nihil differre inter imperatorem, quem homines, et quem dii fecissent? quorum
quidem in te, Caesar Auguste, iudicium et favor, tunc statim, quum ad exercitum
proficiscereris, et quidem inusitato indicio enituit. Nam ceteros principes
aut largus cruor hostiarum, aut sinister volatus avium consulentibus nuntiavit:
tibi ascendenti de more Capitolium, quamquam non id agentium civium clamor,
ut iam principi, occurrit. Siquidem omnis turba, quae limen insederat, ad
ingressum tuum foribus reclusis, illa quidem ut tunc arbitrabatur, deum, ceterum,
ut docuit eventus, te consalutavit imperatorem. Nec aliter a cunctis omne
acceptum est. Nam ipse intelligere nolebas: recusabas enim imperare, recusabas;
quod bene erat imperaturi. Igitur cogendus fuisti. Cogi porro non poteras,
nisi periculo patriae, et nutatione reipublicae. Obstinatum enim tibi non
suscipere imperium, nisi servandum fuisset. Quare ego illum ipsum furorem
motumque castrensem reor exstitisse, quia magna vi magnoque terrore modestia
tua vincenda erat. Ac sicut maris coelique temperiem turbines tempestatesque
commendant; ita ad augendam pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse
crediderim. Habet has vices conditio mortalium, ut adversa ex secundis, ex
adversis secunda nascantur. Occultat utrorumque semina deus, et plerumque
bonorum malorumque caussae sub diversa specie latent.
VI.
Magnum quidem illud seculo dedecus, magnum reipublicae vulnus impressum est.
Imperator, et parens generis humani, obsessus, captus, inclusus: ablata mitissimo
seni servandorum hominum potestas; ereptumque principi illud in principatu
beatissimum, quod nihil cogitur. Si tamen haec sola erat ratio, quae te publicae
salutis gubernaculis admoveret; prope est ut exclamem, tanti fuisse. Corrupta
est disciplina castrorum, ut tu corrector emendatorque contingeres: inductum
pessimum exemplum, ut optimum opponeretur: postremo coactus princeps, quos
nollet, occidere, ut daret principem, qui cogi non posset. Olim tu quidem
adoptari merebare; sed nescissemus, quantum tibi deberet imperium, si ante
adoptatus esses. Exspectatum est tempus, in quo liqueret, non tam accepisse
te beneficium, quam dedisse. Confugit in sinum tuum concussa respublica, ruensque
imperium super imperatorem imperatoris tibi voce delatum est. Imploratus adoptione,
et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem
patriae ferendam revocari solebant. Ita filius ac parens uno eodemque momento
rem maximam invicem praestitistis: ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti.
Solus ergo ad hoc aevi pro munere tanto paria accipiendo fecisti, immo ultro
dantem obligasti: communicato enim imperio, solicitior tu, ille securior factus
est.
VII.
O novum atque inauditum ad principatum iter! Non te propria cupiditas, proprius
metus; sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet
quod est amplissimum consequutus inter homines; felicius tamen erat illud,
quod reliquisti: sub bono principe privatus esse desiisti. Assumptus es in
laborum curarumque consortium, nec te laeta et prospera stationis istius,
sed aspera et dura ad capessendam eam compulerunt. Suscepisti imperium, postquam
alium suscepti poenitebat. Nulla adoptati cum eo, qui adoptabat, cognatio,
nulla necessitudo, nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi,
alter eligere. Itaque adoptatus es, non, ut prius alius atque alius, in uxoris
gratiam. Adscivit enim te filium non vitricus, sed princeps, eodemque animo
divus Nerva pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter filium
adsumi, si adsumatur a principe. An Senatum Populumque Romanum, exercitus,
provincias, socios transmissurus uni, successorem e sinu uxoris accipias?
summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras? non per totam
civitatem circumferas oculos? et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum
existimes, quem optimum, quem diis simillimum inveneris? Imperaturus omnibus,
eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis dominum, ut possis esse contentus
quasi necessario herede, sed principem civibus daturus es imperator. Superbum
istud et regium, nisi adoptes eum, quem constet imperaturum fuisse, etiamsi
non adoptasses. Fecit hoc Nerva, nihil interesse arbitratus, genueris an elegeris,
si perinde sine iudicio adoptentur liberi, ac nascuntur: nisi tamen quod aequiore
animo ferunt homines, quem princeps parum feliciter genuit, quam quem male
elegit.
VIII.
Sedulo ergo vitavit hunc casum, nec iudicia hominum, sed deorum etiam in consilium
assumsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in templo; nec ante genialem torum,
sed ante pulvinar Iovis optimi maximi, adoptio peracta est: qua tandem non
servitus nostra, sed libertas et salus et securitas fundabatur. Sibi enim
dii gloriam illam vindicaverunt: horum opus, horum illud imperium; Nerva tantum
minister fuit: teque qui adoptaret, tam paruit, quam tu, qui adoptabaris.
Allata erat ex Pannonia laurea, id agentibus diis, ut invicti imperatoris
exortum victoriae insigne decoraret. Hanc Imperator Nerva in gremio Iovis
collocarat: quum repente solito maior et augustior, advocata hominum concione
deorumque, te filium sibi, hoc est, unicum auxilium fessis rebus adsumsit.
Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria laetus (nam quantulum
refert, deponas, an partiaris imperium, nisi quod difficilius hoc est?) non
secus ac praesenti tibi innixus, tuis humeris se patriamque sustentans, tua
iuventa, tuo robore invaluit! Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis
opus istud fuit, sed adoptati: atque adeo temere fecerat Nerva, si adoptasset
alium. Oblitine sumus, ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed
coeperit? Irritamentum istud irarum et fax tumultus fuisset, nisi incidisset
in te. An dubium est, ut dare posset imperium imperator, qui reverentiam amiserat,
auctoritate eius effectum esse, cui dabatur? Simul filius, simul Caesar, mox
Imperator, et consors Tribuniciae potestatis, et omnia pariter, et statim
factus es: quae proxime parens verus tantum in alterum filium contulit.
IX.
Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum successor imperii, sed
particeps etiam sociusque placuisti. Nam successor, etiamsi nolis, habendus
est: non est habendus socius, nisi velis. Credentne posteri, patricio et consulari
et triumphali patre genitum, quum fortissimum, amplissimum, amantissimum sui
exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu factum? eidem, quum Germaniae
praesideret, Germanici nomen hinc missum? nihil ipsum, ut imperator fieret
agitasse? nihil fecisse, nisi quod meruit et paruit? Paruisti enim, Caesar,
et ad principatum obsequio pervenisti, nihilque magis a te subiecti animi
factum est, quam quod imperare coepisti. Iam Caesar, iam imperator, iam Germanicus,
absens et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, privatus.
Magnum videretur, si dicerem, Nescisti te imperatorem futurum: eras imperator,
et esse te nesciebas. Ut vero ad te fortunae tuae nuntius venit, malebas quidem
hoc esse, quod fueras, sed non erat liberum. Annon obsequereris principi civis,
legatus imperatori, filius patri? Ubi deinde disciplina? ubi mos a maioribus
traditus, quodcunque imperator munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi?
Quid enim, si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret? Eodem illum
uti iure posse putes, quum ad imperium revocet, quo sit usus, quum ad exercitum
miserit; nihilque interesse, ire legatum, an redire principem iubeat, nisi
quod maior sit obsequii gloria in eo, quod quis minus velit.
X.
Augebat auctoritatem iubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta:
utque magis parendum imperanti putares, efficiebatur eo, quod ab aliis minus
parebatur. Ad hoc audiebas Senatus Populique consensum. Non unius Nervae iudicium
illud, illa electio fuit. Nam qui ubique sunt homines, hoc idem votis expetebant;
ille tantum iure principis occupavit, primusque fecit, quod omnes facturi
erant. Nec Hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuisset, antequam
fieret. At quo, dii boni, temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus
es! Imperator titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia, labore, vigilantia
dux et legatus et miles, quum iam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires,
neque aliud tibi ex illa adoptione, quam filii pietatem, filii obsequium adsereres,
longamque huic nomini aetatem, longamque gloriam precarere. Te providentia
deorum primum in locum provexerat; tu adhuc in secundo resistere atque etiam
senescere optabas: privatus tibi videbaris, quamdiu imperator et alius esset.
Audita sunt vota tua, sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile
fuit, quem dii coelo vindicaverunt, ne quid post illud divinum et immortale
factum mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc venerationem, ut novissimum
esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur,
an illud iam deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine publicus parens, quam
quia tuus. Ingens gloria, ingensque fama, quum abunde expertus esset, quam
bene humeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit; eo ipso
carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat, ne desideraretur.
XI.
Quem tu lacrymis primum, ita ut filium decuit, mox templis honestasti, non
imitatus illos, qui hoc idem, sed alia mente, fecerunt. Dicavit coelo Tiberius
Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret: Claudium Nero, sed ut irrideret:
Vespasianum Titus, Domitianus Titum: sed ille, ut dei filius, hic, ut frater
videretur. Tu sideribus patrem intulisti, non ad metum civium, non in contumeliam
numinum, non in honorem tuum, sed quia deum credis. Minus est hoc, quum fit
ab his, qui et sese deos putant. Sed licet illum aris, pulvinaribus, flamine
colas; non alio magis tamen deum et facis et probas, quam quod ipse talis
es. In principe enim, qui electo successore fato concessit, una itemque certissima
divinitatis fides est bonus successor. Num ergo tibi ex immortalitate patris
aliquid arrogantiae accessit? num hos proximos divinitate parentum desides
ac superbos potius, quam illos veteres et antiquos aemularis? qui hoc ipsum
imperium peperere, quod modo hostes invaserant contemserantque; quoniam imperatoris
pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium, quam si triumpharetur.
Ergo sustulerant animos, et iugum excusserant: nec iam nobiscum de sua libertate,
sed de nostra servitute, certabant: ac ne inducias quidem, nisi aequis conditionibus
inibant, legesque ut acciperent, dabant.
XII.
At nunc rediit omnibus terror et metus, et votum imperata faciendi. Vident
enim Romanum ducem, unum ex illis veteribus et priscis; quibus imperatorium
nomen addebant contecti caedibus campi et infecta victoriis maria. Accipimus
obsides ergo, non emimus: nec ingentibus damnis immensisque muneribus paciscimur,
ut vicerimus. Rogant, supplicant; largimur, negamus, utrumque ex imperii maiestate:
agunt gratias, qui impetraverunt; non audent queri, quibus negatum est. An
audeant, qui sciant, te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore, quod
amicissimum illis, difficillimum nobis: quum Danubius ripas gelu iungit, duratusque
glacie ingentia tergo bella transportat: quum ferae gentes non telis magis,
quam suo coelo, suo sidere armantur? Sed ubi in proximo tu, non secus ac si
mutatae temporum vices essent, illi quidem latibulis suis clausi tenebantur;
nostra agmina percursare ripas, et aliena occasione, si permitteres, uti,
ultroque hiemem suam barbaris inferre, gaudebant.
XIII.
Haec tibi apud hostes veneratio: quid apud milites? Quam admirationem quemadmodum
comparasti? quum tecum inediam, tecum ferrent sitim; quum in illa meditatione
campestri militaribus turmis imperatorium pulverem sudoremque misceres, nihil
a ceteris, nisi robore ac praestantia differens; quum libero Marte nunc cominus
tela vibrares, nunc vibrata susciperes, alacer virtute militum et laetus,
quoties aut cassidi tuae aut clypeo gravior ictus incideret; (laudabas quippe
ferientes, hortabarisque, ut auderent: et audebant iam:) quum spectator moderatorque
ineuntium certamina virorum, arma componeres, tela tentares, ac si quid durius
accipienti videretur, ipse vibrares. Quid quum solatium fessis, aegris opem
ferres? Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante lustrasses;
nec requiem corpori, nisi post omnes, dare. Hac mihi admiratione dignus imperator
non videretur, si inter Fabricios, et Scipiones, et Camillos talis esset.
Tunc enim illum imitationis ardor, semperque melior aliquis accenderet. Postquam
vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum
est; postquam exercitationibus nostris non veteranorum aliquis, cui decus
muralis aut civica, sed Graeculus magister assistit: quam magnum est, [unum]
ex omnibus patrio more, patria virtute laetari, et sine aemulo ac sine exemplo
secum certare, secum contendere, ac sicut imperat solus, solum ita esse, qui
debeat imperare!
XIV.
Nonne incunabula haec tibi, Caesar, et rudimenta, quum puer admodum Parthica
lauro gloriam patris augeres, nomenque Germanici iam tum mererere, quum ferociam
superbiamque barbarorum ex proximo auditus magno terrore cohiberes, Rhenumque
et Euphratem admirationis tuae fama coniungeres? quum orbem terrarum non pedibus
magis, quam laudibus peragrares? apud eos semper maior et clarior, quibus
postea contigisses. Et necdum imperator, necdum dei filius eras. Germaniam
quidem quum plurimae gentes, ac prope infinita vastitas interiacentis soli,
tum Pyrenaeus, Alpes, immensique alii montes, nisi his comparentur, muniunt
dirimuntque. Per hoc omne spatium quum legiones duceres, seu potius (tanta
velocitas erat) raperes: non vehiculum unquam, non equum respexisti. Levis
hic, non subsidium itineris, sed decus, et cum ceteris subsequebatur: ut cuius
nullus tibi usus, nisi quum die stativorum proximum campum alacritate, discursu,
pulvere attolleres. Initium laboris mirer, an finem? Multum est, quod perseverasti:
plus tamen, quod non timuisti, ne perseverare non posses. Nec dubito, quin
ille, qui te inter illa Germaniae bella ab Hispania usque, ut validissimum
praesidium, exciverat, iners ipse alienisque virtutibus tunc quoque invidus
imperator, quum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam
timore conceperit, quantam ille genitus Iove post saevos labores duraque imperia
regi suo indomitus semper indefessusque referebat; quum aliis super alias
expeditionibus munere alio dignus invenireris.
XV.
Tribunus vero disiunctissimas terras, teneris adhuc annis, viri firmitate
lustrasti: iam tunc praemonente Fortuna, ut diu penitus perdisceres, quae
mox praecipere deberes. Neque enim prospexisse castra, brevemque militiam
quasi transisse contentus, ita egisti tribunum, ut esse statim dux posses,
nihilque discendum haberes tempore docendi. Cognovisti per stipendia decem
mores gentium, regionum situs, opportunitates locorum, et diversam aquarum
coelique temperiem, ut patrios fontes patriumque sidus, ferre consuesti. Quoties
equos, quoties emerita arma mutasti! Veniet ergo tempus, quo posteri visere,
visendum tradere minoribus suis gestient, quis sudores tuos hauserit campus,
quae refectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique
tectum magnus hospes impleveris: ut tunc ipsi tibi ingentium ducum sacra vestigia,
iisdem in locis, monstrabantur. Verum haec olim: in praesentia quidem, quisquis
paullo vetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque,
cuius tu non ante commilito, quam imperator? Inde est, quod prope omnes nomine
appellas: quod singulorum fortia facta commemoras: nec habent adnumeranda
tibi pro republica vulnera, quibus statim laudator et testis contigisti.
XVI.
Sed magis praedicanda moderatio tua, quod innutritus bellicis laudibus pacem
amas: nec quia vel pater tibi triumphalis, vel adoptionis tuae die dicata
Capitolino Iovi laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times
bella, nec provocas. Magnum est, Imperator Auguste, magnum est stare in Danubii
ripa, si transeas, certum triumphi; nec decertare cupere cum recusantibus:
quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis
pugnare, moderatio; fortitudo tua praestat, ut neque hostes tui velint. Accipiet
ergo aliquando Capitolium non mimicos currus, nec falsae simulacra victoriae;
sed imperatorem veram ac solidam gloriam reportantem, pacem, tranquillitatem,
et tam confessa hostium obsequia, ut vincendus nemo fuerit. Pulchrius hoc
omnibus triumphis. Neque enim unquam, nisi ex contemptu imperii nostri factum
est, ut vinceremus. Quod si quis barbarus rex eo insolentiae furorisque processerit,
ut iram tuam indignationemque mereatur: nae ille, sive interfuso mari, seu
fluminibus immensis, seu praecipiti monte defenditur, omnia haec tam prona,
tamque cedentia virtutibus tuis sentiet, ut subsedisse montes, flumina exaruisse,
interceptum mare, illatasque non classes nostras, sed terras ipsas arbitretur.
XVII.
Videor iam cernere non spoliis provinciarum, et extorto sociis auro, sed hostilibus
armis captorumque regum catenis triumphum gravem. Videor ingentia ducum nomina,
nec indecora nominibus corpora noscitare. Videor intueri immanibus ausis barbarorum
onusta fercula, et sua quemque facta vinctis manibus sequentem: mox ipsum
te sublimem, instantemque curru domitarum gentium tergo; ante currum autem
clypeos, quos ipse perfoderis. Nec tibi opima defuerint, si quis regum venire
in manus audeat, nec modo telorum tuorum, sed etiam oculorum minarumque coniectum
toto campo, totoque exercitu opposito, perhorrescat. Meruisti proxima moderatione,
ut, quandocunque te vel inferre vel propulsare bellum coegerit imperii dignitas,
non ideo vicisse videaris, ut triumphares, sed triumphare, quia viceris.
XVIII.
Aliud ex alio mihi occurrit. Quam speciosum est enim, quod disciplinam castrorum
lapsam exstinctamque refovisti, depulso prioris seculi malo, inertia et contumacia
et dedignatione parendi? Tutum est reverentiam, tutum caritatem mereri: nec
ducum quisquam, aut non amari a militibus, aut amari timet: et inde offensae
gratiaeque pariter securi, instant operibus, adsunt exercitationibus, arma,
moenia, viros aptant. Quippe non is princeps, qui sibi imminere, sibi intendi
putet, quod in hostes paretur: quae persuasio fuit illorum, qui hostilia quum
facerent, timebant. Iidem ergo torpere militaria studia, nec animos modo,
sed et corpora ipsa languescere, gladios etiam incuria hebetari retundique
gaudebant. Duces porro nostri, non tam regum exterorum, quam suorum principum
insidias, nec tam hostium, quam commilitonum manus ferrumque metuebant.
XIX.
Est haec natura sideribus, ut parva et exilia validiorum exortus obscuret:
similiter Imperatoris adventu Legatorum dignitas inumbratur. Tu tamen maior
omnibus quidem eras, sed sine ullius deminutione maior: eandem auctoritatem
praesente te quisque, quam absente, retinebat: quin etiam plerisque ex eo
reverentia accesserat, quod tu quoque illos reverebare. Itaque perinde summis
atque infimis carus, sic imperatorem commilitonemque miscueras, ut studium
omnium laboremque, et tanquam exactor intenderes, et tanquam particeps sociusque
relevares. Felices illos, quorum fides et industria non per internuntios et
interpretes, sed ab ipso te, nec auribus tuis, sed oculis probabantur! Consecuti
sunt, ut absens quoque de absentibus nemini magis, quam tibi crederes.
XX.
Iam te civium desideria revocabant, amoremque castrorum superabat caritas
patriae. Iter inde placidum ac modestum, ut plane a pace redeuntis. Nec vero
ego in laudibus tuis ponam, quod adventum tuum non pater quisquam, non maritus
expavit. Affectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, interque ea, quae
imputare non possis. Nullus in exigendis vehiculis tumultus, nullum circa
hospitia fastidium; annona, quae ceteris; ad hoc comitatus accinctus et parens:
diceres magnum aliquem ducem, ac te potissimum, ad exercitus ire: adeo nihil,
aut certe parum intererat inter imperatorem factum, et brevi futurum. Quam
dissimilis nuper alterius principis transitus! si tamen transitus ille, non
populatio fuit, cum abactus hospitum exerceret, omniaque dextra laevaque perusta
et attrita, ut si vis aliqua, vel ipsi illi barbari, quos fugiebat, inciderent.
Persuadendum provinciis erat, illud iter Domitiani fuisse, non principis.
Itaque non tam pro tua gloria, quam pro utilitate communi, edicto subiecisti,
quid in utrumque vestrum esset impensum. Adsuescat imperator cum imperio calculum
ponere: sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus; edicat, quid absumpserit.
Ita fiet, ut non absumat, quod pudeat dicere. Praeterea futuri principes,
velint nolint, sciant tamen, propositisque duobus exemplis meminerint, perinde
coniecturam de moribus suis homines esse facturos, prout hoc vel illud elegerint.
XXI.
Nonne his tot tantisque meritis novos aliquos honores, novos titulos merebare?
At tu etiam nomen patris patriae recusabas. Quam longa nobis cum modestia
tua pugna! quam tarde vicimus! Nomen illud, quod alii primo statim principatus
die, ut Imperatoris et Caesaris, receperunt, tu usque eo distulisti, donec
tu quoque, beneficiorum tuorum parcissimus aestimator, iam te mereri fatereris.
Itaque soli omnium contigit tibi, ut pater patriae esses, ante quam fieres;
eras enim in animis, in iudiciis nostris: nec publicae pietatis intererat,
quid vocarere; nisi quod ingrata sibi videbatur, si te imperatorem potius
vocaret et Caesarem, quum patrem experiretur. Quod quidem nomen qua benignitate,
qua indulgentia exerces! ut cum civibus tuis, quasi cum liberis parens, vivis!
ut reversus imperator, qui privatus exieras, agnoscis, agnosceris! Eosdem
nos, eundem te putas: par omnibus, et hoc tantum ceteris maior, quo melior.
XXII.
Ac primum, qui dies ille, quo exspectatus desideratusque urbem tuam ingressus
es! Iam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum laetumque! Nam priores invehi
et importari solebant: non dico quadriiugo curru, et albentibus equis, sed
humeris hominum, quod arrogantius erat. Tu sola corporis proceritate elatior
aliis et excelsior, non de patientia nostra quendam triumphum, sed de superbia
principum egisti. Ergo non aetas quemquam, non valetudo, non sexus retardavit,
quo minus oculos insolito spectaculo impleret. Te parvuli noscere, ostentare
iuvenes, mirari senes; aegri quoque, neglecto medentium imperio, ad conspectum
tui, quasi ad salutem sanitatemque prorepere. Inde alii, se satis vixisse
te viso, te recepto; alii, nunc magis esse vivendum, praedicabant. Feminas
etiam tunc foecunditatis suae maxima voluptas subiit, quum cernerent, cui
principi cives, cui imperatori milites peperissent. Videres referta tecta
ac laborantia, ac ne eum quidem vacantem locum, qui non nisi suspensum et
instabile vestigium caperet; oppletas undique vias, angustumque tramitem relictum
tibi; alacrem hinc atque inde populum, ubique par gaudium paremque clamorem.
Tam aequaliter ab omnibus ex adventu tuo laetitia percepta est, quam omnibus
venisti: quae tamen ipsa cum ingressu tuo crevit, ac prope in singulos gradus
adaucta est.
XXIII.
Gratum erat cunctis, quod senatum osculo exciperes, ut dimissus osculo fueras;
gratum, quod equestris ordinis decora honore nominum sine monitore signares;
gratum, quod tantum non ultro clientibus salutatis quasdam familiaritatis
notas adderes. Gratius tamen, quod sensim et placide, et quantum respectantium
turba pateretur, incederes; quod occursantium populus te quoque, te immo maxime,
adstaret; quod primo statim die latus tuum crederes omnibus. Neque enim stipatus
satellitum manu, sed circumfusus undique nunc senatus, nunc equestris ordinis
flore, prout alterutrum frequentiae genus invaluisset, silentes quietosque
lictores tuos subsequebare: nam milites nihil a plebe habitu, tranquillitate,
modestia differebant. Ubi vero coepisti Capitolium adscendere, quam laeta
omnibus adoptionis tuae recordatio! quam peculiare gaudium eorum, qui te primi
eodem loco salutaverant imperatorem! Quin etiam deum ipsum tuum praecipuam
voluptatem operis sui percepisse crediderim. Ut quidem iisdem vestigiis institisti,
quibus parens tuus ingens illud deorum prolaturus arcanum, quae circumstantium
gaudia! quam recens clamor! quam similis illi dies, qui hunc genuit diem!
ut plena altaribus, augusta victimis cuncta! ut in unius salutem collata omnium
vota! quum sibi se ac liberis suis intelligerent precari, quae pro te precarentur.
Inde tu in Palatium quidem, sed eo vultu, sed ea moderatione, ut si privatam
domum peteres: ceteri ad penates suos quisque, iteraturus gaudii fidem, ubi
nulla necessitas gaudendi est.
XXIV.
Onerasset alium eiusmodi introitus; tu quotidie admirabilior et melior, talis
denique, qualis alii principes futuros se tantum pollicentur. Solum ergo te
commendat augetque temporis spatium. Iunxisti enim ac miscuisti res diversissimas,
securitatem olim imperantis, et incipientis pudorem. Non tu civium amplexus
ad pedes tuos deprimis, nec osculum manu reddis. Manet Imperatori, quae prior
oris humanitas, dexterae verecundia. Incedebas pedibus; incedis: laetabaris
labore; laetaris: eademque omnia illa circa te, nihil in ipso te Fortuna mutavit.
Liberum est, ingrediente per publicum principe, subsistere, occurrere, comitari,
praeterire: ambulas inter nos, non quasi contingas; et copiam tui, non ut
imputes, facis. Haeret lateri tuo, quisquis accessit, finemque sermoni suus
cuique pudor, non tua superbia, facit. Regimur quidem a te, et subiecti tibi,
sed quemadmodum legibus, sumus. Nam et illae cupiditates nostras libidinesque
moderantur, nobiscum tamen et inter nos versantur. Emines, excellis, ut honor,
ut potestas, quae super homines quidem, hominum sunt tamen. Ante te principes,
fastidio nostri, et quodam aequalitatis metu, usum pedum amiserant. Illos
ergo humeri cervicesque servorum super ora nostra; te fama, te gloria, te
civium pietas super ipsos principes vehunt; te ad sidera tollit humus ita
communis, et confusa principis vestigia.
XXV.
Nec vereor, Patres Conscripti, ne longior videar, quum sit maxime optandum,
ut ea, pro quibus aguntur principi gratiae, multa sint: quae quidem reverentius
fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim
breviterque perstringi; quia fere sequitur, ut illa quidem, de quibus taceas,
tanta, quanta sunt, esse videantur. Nisi vero leviter attingi placet, locupletatas
tribus, datumque congiarium populo, et datum totum, quum donativi partem milites
accepissent. An mediocris animi est, his potius repraesentare, quibus magis
negari potest? quamquam in hac quoque diversitate aequalitatis ratio servata
est. Aequati sunt enim populo milites, eo quod partem, sed priores; populus
militibus, quod posterior, sed totum statim accepit. Enimvero qua benignitate
divisum est! quantae curae tibi fuit, ne quis expers liberalitatis tuae fieret!
Datum est iis, qui post edictum tuum in locum erasorum subditi fuerant: aequatique
sunt ceteris illi etiam, quibus non erat promissum. Negotiis aliquis, valetudine
alius, hic mari, ille fluminibus distinebatur: exspectatum est provisumque,
ne quis aeger, ne quis occupatus, ne quis denique longe fuisset: veniret quisque,
quum vellet: veniret quisque, quum posset. Magnificum, Caesar, et tuum, disiunctissimas
terras munificentiae ingenio velut admovere, immensaque spatia liberalitate
contrahere: intercedere casibus, occursare fortunae, atque omni ope adniti,
ne quis e plebe Romana, dante congiarium te, hominem magis sentiret se fuisse,
quam civem.
XXVI.
Adventante congiarii die, observare principis egressum in publicum, insidere
vias examina infantium futurusque populus solebat. Labor parentibus erat,
ostentare parvulos, impositosque cervicibus adulantia verba blandasque voces
edocere: reddebant illi, quae monebantur. Ac plerique irritis precibus surdas
principis aures adstrepebant; ignarique quid rogassent, quid non impetrassent,
donec plane scirent, differebantur. Tu ne rogari quidem sustinuisti, et quamquam
laetissimum oculis tuis esset, conspectu Romanae sobolis impleri, omnes tamen,
antequam te viderent adirentve, recipi, incidi iussisti: ut iam inde ab infantia
parentem publicum munere educationis experirentur; crescerent de tuo, qui
crescerent tibi, alimentisque tuis ad stipendia tua pervenirent, tantumque
omnes uni tibi quantum parentibus suis quisque deberet. Recte, Caesar, quod
spem Romani nominis sumptibus tuis suscipis. Nullum est enim magno principe
immortalitatemque merituro impendii genus dignius, quam quod erogatur in posteros.
Locupletes ad tollendos liberos ingentia praemia, et pares poenae, cohortantur;
pauperibus educandis una ratio est, bonus princeps. Hic fiducia sui procreatos
nisi larga manu fovet, auget, amplectitur, occasum imperii, occasum reipublicae
accelerat, frustraque proceres, plebe neglecta, ut defectum corpore caput
nutaturumque instabili pondere, tuetur. Facile est coniectare, quod perceperis
gaudium, quum te parentum, liberorum, senum, infantium, puerorum clamor exciperet.
Haec prima parvulorum civium vox aures tuas imbuit, quibus tu daturus alimenta,
hoc maximum praestitisti, ne rogarent. Super omnia est tamen, quod talis es,
ut sub te liberos tollere libeat, expediat.
XXVII.
Nemo iam parens filio, nisi fragilitatis humanae vices horret; nec inter insanabiles
morbos principis ira numeratur. Magnum quidem est educandi incitamentum, tollere
liberos in spem alimentorum, in spem congiariorum; maius tamen, in spem libertatis,
in spem securitatis. Atque adeo nihil largiatur princeps, dum nihil auferat;
non alat, dum non occidat: nec deerunt, qui filios concupiscant. Contra, largiatur
et auferat; alat et occidat: nae ille iam brevi tempore effecerit, ut omnes
non posterorum modo, sed sui parentumque poeniteat. Quocirca nihil magis in
tua tota liberalitate laudaverim, quam quod congiarium das de tuo, alimenta
de tuo: neque a te liberi civium, ut ferarum catuli, sanguine et caedibus
nutriuntur: quodque gratissimum est accipientibus, sciunt dari sibi, quod
nemini est ereptum, locupletatisque tam multis, pauperiorem esse factum principem
tantum: quamquam nec hunc quidem. Nam cuius est, quidquid est omnium, tantum
ipse, quantum omnes, habet.
XXVIII.
Alio me vocat numerosa gloria tua: alio autem? quasi vero iam satis veneratus
miratusque sim, quod tantam pecuniam profudisti, non ut flagitii tibi conscius
ab insectatione eius averteres famam; nec ut tristes hominum moestosque sermones
laetiore materia detineres. Nullam congiario culpam, nullam alimentis crudelitatem
redemisti, nec tibi bene faciendi fuit caussa, ut, quae male feceras, impune
fecisses. Amor impendio isto, non venia quaesita est; populusque Romanus obligatus
a tribunali tuo, non exoratus recessit. Obtulisti enim congiarium gaudentibus
gaudens, securusque securis; quodque antea principes ad odium sui leniendum
tumentibus plebis animis obiectabant, id tu tam innocens populo dedisti, quam
populus accepit. Paullo minus, Patres Conscripti, quinque millia ingenuorum
fuerunt, quae liberalitas principis nostri conquisivit, invenit, adscivit.
Hi subsidium bellorum, ornamentum pacis, publicis sumptibus aluntur, patriamque
non ut patriam tantum, verum ut altricem amare condiscunt. Ex his castra,
ex his tribus replebuntur; ex his quandoque nascentur, quibus alimentis opus
non sit. Dent tibi, Caesar, aetatem dii, quam mereris, serventque animum,
quem dederunt: et quanto maiorem infantium turbam iterum atque iterum videbis
incidi! Augetur enim quotidie et crescit: non quia cariores parentibus liberi;
sed quia principi cives. Dabis congiaria, si voles; [praestabis alimenta,
si voles:] illi tamen propter te nascuntur.
XXIX.
Instar ego perpetui congiarii reor affluentiam annonae. Huius aliquando cura
Pompeio non minus addidit gloriae, quam pulsus ambitus campo, exactus hostis
mari, Oriens triumphis Occidensque lustratus. Nec vero ille civilius, quam
parens noster, auctoritate, consilio, fide reclusit vias, portus patefacit,
itinera terris, litoribus mare, litora mari reddidit, diversasque gentes ita
commercio miscuit, ut, quod genitum esset usquam, id apud omnes natum esse
videretur. Nonne cernere datur, ut sine ullius iniuria omnis usibus nostris
annus exuberet? Quippe non, ut ex hostico raptae perituraeque in horreis messes,
nequidquam quiritantibus sociis auferuntur. Devehunt ipsi, quod terra genuit,
quod sidus aluit, quod annus tulit: nec novis indictionibus pressi ad vetera
tributa deficiunt. Emit fiscus, quidquid videtur emere. Inde copiae, inde
annona, de qua inter licentem vendentemque conveniat: inde hic satietas, nec
fames usquam.
XXX.
Aegyptus alendis augendisque seminibus ita gloriata est, ut nihil imbribus
coeloque deberet: siquidem proprio semper amne perfusa, nec alio genere aquarum
solita pinguescere, quam quas ipse devexerat, tantis segetibus induebatur,
ut cum feracissimis terris, quasi nunquam cessura, certaret. Haec inopina
siccitate usque ad iniuriam sterilitatis exaruit: quia piger Nilus cunctanter
alveo sese ac languide extulerat, ingentibus quoque tunc quidem ille fluminibus
conferendus. Hinc pars magna terrarum, mergi palanti amne consueta, alto pulvere
incanduit. Frustra tunc Aegyptus nubila optavit, coelumque respexit, quum
ipse foecunditatis parens contractior et exilior, iisdem ubertatem eius anni
angustiis, quibus abundantiam suam, cohibuisset. Neque enim solum vagus ille,
quum expanditur, amnis intra usurpata semper collium substiterat atque haeserat;
sed supino etiam ac detinenti solo placido se mollique lapsu refugum abstulerat,
necdum satis humentes terras addiderat arentibus. Igitur inundatione, id est
ubertate, regio fraudata, sic opem Caesaris invocavit, ut solet amnem suum:
nec longius illi adversorum fuit spatium, quam dum nuntiat. Tam velox, Caesar,
potentia tua est, tamque in omnia pariter intenta bonitas et accincta, ut
tristius aliquid seculo tuo passis, ad remedium salutemque sufficiat, ut scias.
XXXI.
Omnibus equidem gentibus fertiles annos gratasque terras precor: crediderim
tamen per hunc Aegypti statum tuas Fortunam vires experiri, tuamque vigilantiam
exspectare voluisse. Nam quum omnia ubique secunda merearis: nonne manifestum
est, si quid adversi cadat, tuis laudibus, tuisque virtutibus materiem campumque
prosterni, quum secunda felices, adversa magnos probent? Percrebuerat antiquitus,
urbem nostram nisi opibus Aegypti ali sustentarique non posse. Superbiebat
ventosa et insolens natio, quod victorem quidem populum, pasceret tamen; quodque
in suo flumine, in suis navibus vel abundantia nostra vel fames esset. Refudimus
Nilo suas copias: recepit frumenta, quae miserat, deportatasque messes revexit.
Discat igitur Aegyptus, credatque experimento, non alimenta se nobis, sed
tributa praestare: sciat, se non esse Populo R. necessariam, et tamen serviat.
Post haec, si volet, Nilus amet alveum suum, et fluminis modum servet: nihil
hoc ad urbem, ac ne ad Aegyptum quidem, nisi ut inde navigia inania et vacua
et similia redeuntibus, hinc plena et onusta et qualia solent venire, mittantur;
conversoque munere maris, hinc potius venti ferentes et brevis cursus optentur.
Mirum, Caesar, videretur, si desidem Aegyptum cessantemque Nilum non sensisset
urbis annona: quae tuis opibus, tua cura usque illuc redundavit, ut simul
probaretur, et nos Aegypto posse, et nobis Aegyptum carere non posse. Actum
erat de foecundissima gente, si libera fuisset: pudebat sterilitatis insolitae,
nec minus erubescebat fame, quam torquebatur; quum pariter a te necessitatibus
eius pudorique subventum est. Stupebant agricolae plena horrea, quae non ipsi
refersissent, quibus de campis illa subvecta messis, quave in Aegypti parte
alius amnis. Ita beneficio tuo, nec maligna tellus, et obsequens Nilus Aegypto
quidem saepe, sed gloriae nostrae nunquam largior fluxit.
XXXII.
Quam nunc iuvat provincias omnes in fidem nostram ditionemque venisse, postquam
contigit princeps, qui terrarum foecunditatem nunc huc, nunc illuc, ut tempus
et necessitas posceret, transferret referretque! qui diremptam mari gentem,
ut partem aliquam populi plebisque Romanae, aleret ac tueretur! Et coelo quidem
nunquam benignitas tanta, ut omnes simul terras uberet foveatque: hic omnibus
pariter, si non sterilitatem, at mala sterilitatis exturbat: hic, si non foecunditatem,
at bona foecunditatis importat: hic alternis commeatibus orientem occidentemque
connectit, ut, quae ubique feruntur, quaeque expetuntur, omnes gentes invicem
capiant, et discant, quanto libertate discordi servientibus sit utilius, unum
esse, cui serviant. Quippe discretis quidem bonis omnium, sua cuiusque ad
singulos mala; sociatis autem atque permixtis, singulorum mala ad neminem,
ad omnes omnium bona pertinent. Sed sive terris divinitas quaedam, sive aliquis
amnibus genius, et solum illud et flumen ipsum precor, ut hac principis benignitate
contentum, molli gremio semina recondat, multiplicata restituat. Non equidem
reposcimus foenus: putet tamen esse solvendum, fallacemque unius anni fidem,
omnibus annis, omnibusque postea seculis tanto magis, quia non exigimus, excuset.
XXXIII.
Satisfactum qua civium, qua sociorum utilitatibus. Visum est spectaculum inde
non enerve, nec fluxum, nec quod animos virorum molliret et frangeret, sed
quod ad pulchra vulnera contemptumque mortis accenderet: quum in servorum
etiam noxiorumque corporibus amor laudis et cupido victoriae cerneretur. Quam
deinde in edendo liberalitatem, quam iustitiam exhibuit, omni affectione aut
intactus, aut maior! Impetratum est, quod postulabatur: oblatum, quod non
postulabatur. Institit ultro, et, ut concupisceremus, admonuit: ac sic quoque
plura inopinata, plura subita. Iam quam libera spectantium studia, quam securus
favor! Nemini impietas, ut solebat, obiecta, quod odisset gladiatorem: nemo
e spectatore spectaculum factus, miseras voluptates unco et ignibus expiavit.
Demens ille, verique honoris ignarus, qui crimina maiestatis in arena colligebat,
ac se despici et contemni, nisi etiam gladiatores eius veneraremur, sibi maledici
in illis, suam divinitatem, suum numen violari, interpretabatur; quum se idem
quod deos, idem gladiatores quod se putabat.
XXXIV.
At tu, Caesar, quam pulchrum spectaculum pro illo nobis exsecrabili reddidisti!
Vidimus delatorum iudicium, quasi grassatorum quasi latronum. Non solitudinem
illi, non iter, sed templum, sed forum insederant: nulla iam testamenta secura,
nullus status certus: non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum
principum avaritia. Advertisti oculos, atque ut ante castris, ita postea pacem
foro reddidisti: exscidisti intestinum malum: et provida severitate cavisti,
ne fundata legibus civitas eversa legibus videretur. Licet ergo cum fortuna,
tum liberalitas tua visenda nobis praebuerit, ut praebuit, nunc ingentia robora
virorum, et pares animos, nunc immanitatem ferarum, nunc mansuetudinem incognitam;
nunc secretas illas et arcanas, ac sub te primum communes opes: nihil tamen
gratius, nihil seculo dignius, quam quod contigit desuper intueri delatorum
supina ora, retortasque cervices. Agnoscebamus et fruebamur, quum velut piaculares
publicae solicitudinis victimae, supra sanguinem noxiorum, ad lenta supplicia
gravioresque poenas ducerentur. Congesti sunt in navigia raptim conquisita,
ac tempestatibus dediti. Abirent, fugerentque vastatas delationibus terras:
ac, si quem fluctus ac procellae scopulis reservassent, hic nuda saxa et inhospitale
litus incoleret: ageret duram et anxiam vitam, relictaque post tergum totius
generis humani securitate, moereret.
XXXV.
Memoranda facies, delatorum classis permissa omnibus ventis, coactaque vela
tempestatibus pandere, iratosque fluctus sequi, quoscunque in scopulos detulissent.
Iuvabat, prospectare statim a portu sparsa navigia, et apud illud ipsum mare
agere principi gratias, qui, clementia sua salva, ultionem hominum terrarumque
diis maris commendasset. Quantum diversitas temporum posset, tum maxime cognitum
est, quum iisdem, quibus antea cautibus innocentissimus quisque, tunc nocentissimus
affigeretur; quumque insulas omnes, quas modo senatorum, iam delatorum turba
compleret, quos quidem non in praesens tantum, sed in aeternum repressisti,
in illa poenarum indagine inclusos. Ereptum alienas pecunias eunt? perdant,
quas habent: expellere penatibus gestiunt? suis exturbentur: neque, ut antea,
exsanguem illam et ferream frontem nequidquam convulnerandam praebeant punctis,
et notas suas rideant; sed spectent paria praemio damna, nec maiores spes,
quam metus habeant, timeantque, quantum timebantur. Ingenti quidem animo divus
Titus securitati nostrae ultionique prospexerat, ideoque numinibus aequatus
est: sed quanto tu quandoque dignior caelo, qui tot res illis adiecisti, propter
quas illum deum fecimus! Id hoc magis arduum fuit, quod imperator Nerva, te
filio, te successore dignissimus, postquam magna quaedam edicto Titi adstruxerat,
nihil reliquisse tibi videbatur, qui tam multa excogitasti, ut si ante te
nihil esset inventum. Quae singula quantum tibi gratiae dispensata adiecissent!
At tu simul omnia profudisti; ut sol et dies non parte aliqua, sed statim
totus, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune, profertur.
XXXVI.
Quam iuvat cernere aerarium silens et quietum, et quale ante delatores erat!
Nunc templum illud, nunc vere deus, non spoliarium civium, cruentarumque praedarum
saevum receptaculum, ac toto in orbe terrarum adhuc locus unus, in quo, optimo
principe, boni malis impares essent. Manet tamen honor legum, nihilque ex
publica utilitate convulsum: nec poena cuiquam remissa, sed addita est ultio,
solumque mutatum, quod iam non delatores, sed leges timentur. At fortasse
non eadem severitate fiscum, qua aerarium, cohibes. Immo tanto maiore, quanto
plus tibi licere de tuo, quam de publico credis. Dicitur actori, atque etiam
procuratori tuo: In ius veni: sequere ad tribunal. Nam tribunal quoque excogitatum
principatui est, par ceteris, nisi illud litigatoris amplitudine metiaris.
Sors et urna fisco iudicem assignat: licet reiicere, licet exclamare: Hunc
nolo, timidus est, et bona seculi parum intelligit: illum nolo, quia Caesarem
fortiter amat. Eodem foro utuntur principatus et libertas. Quae praecipua
tua gloria est, saepius vincitur fiscus; cuius mala caussa nunquam est, nisi
sub bono principe. Ingens hoc meritum: maius illud, quod eos procuratores
habes, ut plerumque cives tui non alios iudices malint. Liberum est autem
disceptanti dicere: Nolo eum eligere. Neque enim ullam necessitatem muneribus
tuis addis, ut qui scias, hanc esse beneficiorum principalium summam, si illis
et non uti licet.
XXXVII.
Onera imperii pleraque vectigalia institui, ut pro utilitate communi, ita
singulorum iniuriis coegerunt. His Vicesima reperta est, tributum tolerabile
et facile heredibus dumtaxat extraneis, domesticis grave. Itaque illis irrogatum
est, his remissum: videlicet, quod manifestum erat, quanto cum dolore laturi,
seu potius non laturi homines essent, destringi aliquid et abradi bonis, quae
sanguine, gentilitate, sacrorum denique societate, meruissent, quaeque nunquam
ut aliena et speranda, sed ut sua semperque possessa, ac deinceps proximo
cuique transmittenda cepissent. Haec mansuetudo legis veteribus civibus servabatur:
novi, seu per Latium in civitatem, seu beneficio principis venissent, nisi
simul cognationis iura impetrassent, alienissimi habebantur, quibus coniunctissimi
fuerant. Ita maximum beneficium vertebatur in gravissimam iniuriam, civitasque
Romana instar erat odii et discordiae et orbitatis, quum carissima pignora,
salva ipsorum pietate, distraheret. Inveniebantur tamen, quibus tantus amor
nominis nostri inesset, ut Romanam civitatem non Vicesimae modo, verum etiam
affinitatum damno bene compensari putarent; sed iis maxime debebat gratuita
contingere, a quibus tam magno aestimabatur. Igitur pater tuus sanxit, ut,
quod ex matris ad liberos, ex liberorum bonis pervenisset ad matrem, etiamsi
cognationum iura non recepissent, quum civitatem adipiscerentur, eius Vicesimam
ne darent. Eandem immunitatem in paternis bonis filio tribuit, si modo reductus
esset in patris potestatem: ratus, improbe et insolenter ac paene impie his
nominibus inseri publicanum, nec sine piaculo quodam sanctissimas necessitudines
velut intercedente Vicesima scindi; nullum esse tanti vectigal, quod liberos
ac parentes faceret extraneos.
XXXVIII.
Hactenus ille: parcius fortasse, quam decuit optimum principem, sed non parcius,
quam optimum patrem, qui Optimum adoptaturus, hoc quoque parentis indulgentissimi
fecit, quod delibasse quaedam, seu potius demonstrasse contentus, largam ac
prope intactam benefaciendi materiam filio reservavit. Statim ergo muneri
eius liberalitas tua adstruxit, ut, quemadmodum in patris filius, sic in hereditate
filii pater esset immunis, nec eodem momento, quo pater esse desisset, hoc
quoque amitteret, quod fuisset. Egregie, Caesar, quod lacrymas parentum vectigales
esse non pateris. Bona filii pater sine deminutione possideat, nec socium
hereditatis accipiat, qui non habet luctus: nemo recentem et attonitam orbitatem
ad computationem vocet, cogatque patrem, quid reliquerit filius, scire. Augeo
Patres Conscripti principis munus, quum ostendo, liberalitati eius inesse
rationem. Ambitio enim et iactantia, et effusio, et quidvis potius, quam liberalitas
existimanda est, cui ratio non constat. Dignum ergo, Imperator, mansuetudine
tua, minuere orbitatis iniurias, nec pati quemquam, filio amisso, insuper
affici alio dolore. Sic quoque abunde misera res est, pater filio solus heres:
quid si coheredem non a filio accipiat? Adde, quod, quum divus Nerva sanxisset,
ut in paternis bonis liberi necessitate Vicesimae solverentur, congruens erat,
eandem immunitatem parentes in liberorum bonis obtinere. Cur enim posteris
amplior honor, quam maioribus, haberetur? curve non retro quoque recurreret
aequitas eadem? Tu quidem, Caesar, illam exceptionem removisti, si modo filius
in potestate patris fuisset: intuitus, opinor, vim legemque naturae, quae
semper in ditione parentum esse liberos iussit, nec, uti inter pecudes, sic
inter homines potestatem et imperium valentioribus dedit.
XXXIX.
Nec vero contentus primum cognationis gradum abstulisse Vicesimae, secundum
quoque exemit, cavitque, ut in sororis bonis frater, et contra, in fratris
soror, utque avus, avia, in neptis nepotisque, et invicem illi, servarentur
immunes. His quoque, quibus per Latium civitas Romana patuisset, idem indulsit,
omnibusque inter se cognationum iura commisit, simul et pariter, et more naturae;
quae priores principes a singulis rogari gestiebant, non tam praestandi animo,
quam negandi. Ex quo intelligi potest, quantae benignitatis, quanti spiritus
fuerit, sparsas, atque, ut ita dicam, laceras gentilitates colligere atque
connectere, et quasi renasci iubere; deferre, quod negabatur, atque id praestare
cunctis, quod saepe singuli non impetrassent, postremo, ipsum sibi eripere
tot beneficiorum occasiones, tam numerosam obligandi imputandique materiam.
Indignum credo ei visum, ab homine peti, quod dii dedissent. Sorores estis
et frater, avus et nepotes, quid est ergo, cur rogetis, ut sitis? vobis estis.
Quid? pro cetera sua moderatione non minus invidiosum putat dare hereditatem,
quam auferre. Laeti ergo adite honores, capessite civitatem, neminem hoc necessitudinis
abruptum, velut truncum amputatumque destituet: iisdem omnes quibus ante pignoribus,
sed honestiores perfruentur. Ac ne remotus quidem, iamque deficientis affinitatis
gradus, a qualibet quantitate Vicesimam inferre cogetur. Statuit enim communis
omnium parens summam, quae publicanum pati possit.
XL.
Carebit onere Vicesimae parva et exilis hereditas: et si ita gratus heres
volet, tota sepulcro, tota funeri serviet. Nemo observator, nemo castigator
adsistet. Cuicumque modica pecunia ex hereditate alicuius obvenerit, securus
habeat quietusque possideat. Ea lex Vicesimae dicta est, ut ad periculum eius
perveniri, nisi opibus, non possit. Conversa est iniquitas in gratulationem;
iniuria in votum: optat heres, ut Vicesimam debeat. Additum est, ut, qui eiusmodi
ex caussis in diem edicti Vicesimam deberent, nondum tamen intulissent, non
inferrent. At in praeteritum subvenire ne dii quidem possunt: tu tamen subvenisti,
cavistique, ut desineret quisque debere, quod non esset postea debiturus.
Idem effecisti, ne malos principes habuissemus; quo ingenio, si natura pateretur,
quam libenter tot spoliatis, tot trucidatis sanguinem et bona refudisses!
Vetuisti exigi, quod deberi non tuo seculo coeperat. Alius ut contumacibus
irasceretur, tarditatemque solvendi dupli vel et quadrupli irrogatione mulctaret:
tu nihil referre iniquitatis existimas, exigas, quod deberi non oportuerit,
an constituas, ut debeatur?
XLI.
Feres, Caesar, curam et solicitudinem consularem. Nam mihi cogitanti, eundem
te collationes remisisse, donativum reddidisse, congiarium obtulisse, delatores
abegisse, vectigalia temperasse, interrogandus videris, satisne computaveris
imperii reditus, an tantas vires habeat frugalitas principis, ut tot impendiis,
tot erogationibus sola sufficiat. Nam quid est caussae, cur aliis quidem,
quum omnia raperent, et rapta retinerent, ut si nihil rapuissent, defuerint
omnia? tibi, quum tam multa largiaris, et nihil auferas, omnia supersint?
Nunquam principibus defuerunt, qui fronte gravi et tristi supercilio utilitatibus
fisci contumaciter adessent; et erant principes ipsi sua sponte avidi et rapaces,
et qui magistris non egerent: plura tamen semper a nobis contra nos didicerunt.
Sed ad tuas aures quum ceteris omnibus, tum vel maxime avaris adulationibus
obstructus est aditus. Silent ergo et quiescunt, et postquam non est, cui
suadeatur, qui suadeant, non sunt. Quo evenit, ut tibi quum plurimum pro tuis,
plus tamen pro nostris moribus debeamus.
XLII.
Locupletabant et fiscum et aerarium non tam Voconiae et Iuliae leges, quam
maiestatis singulare et unicum crimen eorum, qui crimine vacarent. Huius tu
metum penitus sustulisti, contentus magnitudine, qua nulli magis caruerunt,
quam qui sibi maiestatem vindicabant. Reddita est amicis fides, liberis pietas,
obsequium servis: verentur, et parent, et dominos habent. Non enim iam servi
nostri principis amici, sed nos sumus: nec pater patriae alienis se mancipiis
cariorem, quam civibus suis credit. Omnes accusatore domestico liberasti,
unoque salutis publicae signo illud, ut sic dixerim, servile bellum sustulisti,
in quo non minus servis, quam dominis praestitisti. Hos enim securos, illos
bonos fecisti. Non vis interea laudari; nec fortasse laudanda sint: grata
sunt tamen recordantibus principem illum in capita dominorum servos subornantem,
monstrantemque crimina, quae tanquam delata puniret magnum et inevitabile,
ac toties cuique experiendum malum, quoties quisque similes principi servos
haberet.
XLIII.
In eodem genere ponendum est, quod testamenta nostra secura sunt: nec unus
omnium, nunc quia scriptus, nunc quia non scriptus, heres. Non tu falsis,
non tu iniquis tabulis advocaris. Nullius ad te iracundia, nullius impietas,
nullius furor confugit: nec quia offendit alius, nuncuparis, sed quia ipse
meruisti. Scriberis ab amicis, ab ignotis praeteriris: nihilque inter privatum
et principem interest, nisi quod nunc a pluribus amaris: nam et plures amas.
Tene, Caesar, hunc cursum, et probabitur experimento, sitne feracius et uberius,
non ad laudem modo, sed ad pecuniam, principi, si herede illo mori homines
velint, quam si cogantur. Donavit pater tuus multa, et ipse donasti. Cesserit
parum gratus: manent tamen ii, qui bonis eius fruantur, nihilque ex illis
ad te nisi gloria redit. Nam liberalitatem iucundiorem debitor gratus, clariorem
ingratus facit. Sed quis ante te laudem istam pecuniae praetulit? quotusquisque
principum ne id quidem in patrimoniis nostris suum duxit, quod esset de suo?
Nonne ut regum, ita Caesarum munera illitos cibis hamos, opertos praeda laqueos,
aemulabantur; quum privatis facultatibus velut hausta et implicata, retro
secum, quidquid attingerant, referrent?
XLIV.
Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum,
periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus
es, quantopere detestentur malos principes etiam, qui malos faciunt. Meministi,
quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem
geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti
sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus
nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum
post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit,
quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi
non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi,
et afferebas excusationem adoptanti. An prona parvaque sunt ad aemulandum,
quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas
vitae: nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem
quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate: nec benefactis
tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos
animos non, ut alii, contundis ac deprimis, sed foves et attollis. Prodest
bonos esse, quum sit satis abundeque, si non nocet: his honores, his sacerdotia,
his provincias offers: hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto
integritatis et industriae pretio similes, dissimiles alliciuntur: nam praemia
bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non
turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri,
ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur,
eadem ista, quibus alios artibus assequutos vident, consectantur: qualesque
sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.
XLV.
Et priores quidem principes, excepto patre tuo, praeterea uno aut altero,
(et nimis dixi,) vitiis potius civium, quam virtutibus laetabantur: primum,
quod in alio sua quemque natura delectat; deinde, quod patientiores servitutis
arbitrabantur, quos non deceret esse nisi servos. Horum in sinum omnia congerebant:
bonos autem otio aut situ abstrusos, et quasi sepultos, non nisi delationibus
et periculis in lucem ac diem proferebant. Tu amicos ex optimis legis, et
hercule aequum est, esse eos carissimos bono principi, qui invisi malo fuerint.
Scis, ut sunt diversa natura dominatio et principatus, ita non aliis esse
principem gratiorem, quam qui maxime dominum graventur. Hos ergo provehis,
et ostentas quasi specimen et exemplar, quae tibi secta vitae, quod hominum
genus placeat: et ideo non censuram adhuc, non praefecturam morum recepisti,
quia tibi beneficiis potius, quam remediis ingenia nostra experiri placet.
Et alioquin nescio, an plus moribus conferat princeps, qui bonos esse patitur,
quam qui cogit. Flexibiles quamcunque in partem ducimur a principe, atque,
ut ita dicam, sequaces sumus. Huic enim cari, huic probati esse cupimus; quod
frustra speraverint dissimiles: eoque obsequii continuatione pervenimus, ut
prope omnes homines unius moribus vivamus. Porro, non tam sinistre constitutum
est, ut, qui malum principem possumus, bonum non possimus imitari. Perge modo,
Caesar, et vim effectumque censurae tuum propositum, tui actus obtinebunt.
Nam vita principis censura est, eaque perpetua: ad hanc dirigimur, ad hanc
convertimur: nec tam imperio nobis opus est, quam exemplo. Quippe infidelis
recti magister est metus. Melius homines exemplis docentur, quae in primis
hoc in se boni habent, quod approbant, quae praecipiunt, fieri posse.
XLVI.
Et quis terror valuisset efficere, quod reverentia tui effecit? Obtinuit aliquis,
ut spectaculum pantomimorum populus Romanus tolli pateretur; sed non obtinuit,
ut vellet. Rogatus es tu, quod cogebat alius, coepitque esse beneficium, quod
necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu, ut tolleres pantomimos,
quam a patre tuo, ut restitueret, exactum est. Utrumque recte: nam et restitui
oportebat, quos sustulerat malus princeps; et tolli restitutos. In his enim,
quae a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat, auctorem displicuisse,
non factum. Idem ergo populus ille aliquando scenici imperatoris spectator
et applausor, nunc in pantomimis quoque aversatur et damnat effeminatas artes,
et indecora seculo studia. Ex quo manifestum est, principum disciplinam capere
etiam vulgus: quum rem, si ab uno fiat, severissimam, fecerint omnes. Macte
hac gravitatis gloria, Caesar, qua consequutus es, ut, quod antea vis et imperium,
nunc mores vocarentur. Castigaverunt vitia sua ipsi, qui castigari merebantur:
iidemque emendatores, qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de severitate tua
queritur, et liberum est queri. Sed quum ita comparatum sit, ut de nullo minus
principe querantur homines, quam de quo maxime licet; tuo in seculo nihil
est, quo non omne hominum genus laetetur et gaudeat. Boni provehuntur; mali,
qui est tranquillissimus status civitatis, nec timent nec timentur. Mederis
erroribus, sed implorantibus: omnibusque, quos bonos facis, hanc adstruis
laudem, ne coegisse videaris.
XLVII.
Quid vitam? quid mores iuventutis? quam principaliter formas! Quem honorem
dicendi magistris, quam dignationem sapientiae doctoribus habes! Ut sub te
spiritum et sanguinem et patriam receperunt studia! quae priorum temporum
immanitas exsiliis puniebat, quum sibi vitiorum omnium conscius princeps inimicas
vitiis artes non odio magis, quam reverentia, relegaret. At tu easdem artes
in complexu, oculis, auribus habes. Praestas enim, quaecunque praecipiunt,
tantumque eas diligis, quantum ab illis probaris. An quisquam studia humanitatis
professus, non quum omnia tua, tum vel in primis laudibus ferat admissionum
tuarum facilitatem? Magno quidem animo parens tuus hanc ante vos principes
arcem PUBLICARUM AEDIUM nomine inscripserat; frustra tamen, nisi adoptasset,
qui habitare, ut in publicis, posset. Quam bene cum titulo isto moribus tuis
convenit! quamque omnia sic facis, tanquam non alius inscripserit! Quod enim
forum, quae templa tam reserata? Non Capitolium, ipsaque illa adoptionis tuae
sedes magis publica, magis omnium. Nullae obices, nulli contumeliarum gradus:
superatisque iam mille liminibus, ultra semper aliqua dura et obstantia. Magna
ante te, magna post te, iuxta tamen maxima quies: tantum ubique silentium,
tam altus pudor, ut ad parvos penates et larem angustum ex domo principis,
modestiae et tranquillitatis exempla referantur.
XLVIII.
Ipse autem ut excipis omnes! ut exspectas! ut magnam partem dierum inter tot
imperii curas quasi per otium transigis! Itaque non ut alias attoniti, nec
ut periculum capitis adituri tarditate, sed securi et hilares, quum commodum
est, convenimus. Et admittente principe, interdum est aliquid, quod nos domi
quasi magis necessarium teneat: excusati semper tibi, nec unquam excusandi
sumus. Scis enim sibi quemque praestare, quod te videat, quod te frequentet:
ac tanto liberalius ac diutius voluptatis huius copiam praebes. Nec salutationes
tuas fuga et vastitas sequitur. Remoramur, resistimus, ut in communi domo,
quam nuper immanissima bellua plurimo terrore munierat: quum velut quodam
specu inclusa, nunc propinquorum sanguinem lamberet, nunc se ad clarissimorum
civium strages caedesque proferret. Obversabantur foribus horror et minae,
et par metus admissis et exclusis. Ad haec ipse occursu quoque visuque terribilis:
superbia in fronte, ira in oculis, femineus pallor in corpore, in ore impudentia
multo rubore suffusa. Non adire quisquam, non adloqui audebat tenebras semper
secretumque captantem, nec unquam ex solitudine sua prodeuntem, nisi ut solitudinem
faceret.
XLIX.
Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri videbatur,
dolum secum et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit. Dimovit perfregitque
custodias poena, angustosque per aditus et obstructos, non secus ac per apertas
fores et invitantia limina, irrupit: longeque tunc illi divinitas sua, longe
arcana illa cubilia saevique secessus, in quos timore, et superbia, et odio
hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam
non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed civium
celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse
custodiam principis ipsius innocentiam? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile
munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus
caritate non fuerit: armis enim arma irritantur. Num autem serias tantum partes
dierum in oculis nostris coetuque consumis? non remissionibus tuis eadem frequentia,
eademque illa socialitas interest? Non tibi semper in medio cibus, semperque
mensa communis? Non ex convictu nostro mutua voluptas? Non provocas reddisque
sermones? Non ipsum tempus epularum tuarum, quum frugalitas contrahat, extendit
humanitas? Non enim ante medium diem distentus solitaria coena spectator adnotatorque
convivis tuis immines: nec ieiunis et inanibus plenus ipse et eructans, non
tam apponis, quam obiicis cibos, quos dedigneris attingere, aegreque perpessus
superbam illam convictus simulationem, rursus te ad clandestinam ganeam occultumque
luxum refers. Ergo non aurum, nec argentum, nec exquisita ingenia coenarum,
sed suavitatem tuam iucunditatemque miramur: quibus nulla satietas adest,
quando sincera omnia, et vera, et ornata gravitate. Neque enim aut peregrinae
superstitionis mysteria, aut obscena petulantia, mensis principis oberrat:
sed benigna invitatio, et liberales ioci, et studiorum honor. Inde tibi parcus
et brevis somnus, nullumque amore nostri angustius tempus, quam quod sine
nobis agis.
L.
Sed quum rebus tuis ut participes perfruamur: quae habemus ipsi, quam propria,
quam nostra sunt! Non enim exturbatis prioribus dominis, omne stagnum, omnem
lacum, omnem etiam saltum, immensa possessione circumvenis: nec unius oculis
flumina, fontes, maria deserviunt. Est, quod Caesar non suum videat; tandemque
imperium principis, quam patrimonium, maius est. Multa enim ex patrimonio
refert in imperium, quae priores principes occupabant, non ut ipsi fruerentur,
sed ne quis alius. Ergo in vestigia sedesque nobilium immigrant pares domini,
nec iam clarissimorum virorum receptacula habitatore servo teruntur aut foeda
vastitate procumbunt. Datur intueri pulcherrimas aedes, deterso situ auctas
ac vigentes. Magnum hoc tuum non erga homines modo, sed erga tecta ipsa meritum,
sistere ruinas, solitudinem pellere, ingentia opera eodem quo exstructa sunt
animo ab interitu vindicare. Muta quidem illa et anima carentia, sentire tamen
et laetari videntur, quod niteant, quod frequententur, quod aliquando coeperint
esse domini scientis. Circumfertur sub nomine Caesaris tabula ingens rerum
venalium; quo sit detestanda avaritia illius, qui tam multa concupiscebat,
quum haberet supervacua tam multa. Tum exitialis erat apud principem, huic
laxior domus, illi amoenior villa. Nunc princeps in haec eadem dominos quaerit,
ipse inducit: ipsos illos magni aliquando imperatoris hortos, illud nunquam
nisi Caesaris suburbanum, licemur, emimus, implemus. Tanta benignitas principis,
tanta securitas temporum est, ut ille nos principalibus rebus existimet dignos,
nos non timeamus, quod digni esse videmur. Nec vero emendi tantum civibus
tuis copiam praebes, sed amoenissima quaeque largiris et donas: ita, inquam,
donas, in quae electus, in quae adoptatus es: transfers, quod iudicio accepisti,
ac nihil magis tuum credis, quam quod per amicos habes.
LI.
Idem tam parcus in aedificando, quam diligens in tuendo. Itaque non, ut ante,
immanium transvectione saxorum urbis tecta quatiuntur. Stant securae domus,
nec iam templa nutantia. Satis est tibi, nimiumque, quum successeris frugalissimo
principi; mavis recidere aliquid et amputare ex his, quae princeps tanquam
necessaria reliquit. Praeterea pater tuus usibus suis detrahebat, quae fortuna
imperii dederat: tu tuis, quod pater. At quam magnificus in publicum es? Hinc
porticus, inde delubra occulta celeritate properantur, ut non consummata,
sed tantum commutata videantur. Hic immensum latus Circi templorum pulchritudinem
provocat, digna populo victore gentium sedes, nec minus ipsa visenda, quam
quae ex illa spectabuntur: visenda autem cum cetera specie, tum quod aequatus
plebis ac principis locus. Siquidem per omne spatium una facies, omnia continua
et paria, nec magis proprius spectanti Caesari suggestus, quam propria, quae
spectet. Licebit ergo civibus tuis invicem contueri: dabitur, non cubiculum
principis, sed ipsum principem cernere: in publico, in populo sedentem: populo,
cui locorum quinque millia adiecisti. Auxeras enim numerum eius congiarii
facilitate, maioremque in posterum suscipi liberalitatis tuae fide iusseras.
LII.
Horum unum si praestitisset alius, illi iam dudum radiatum caput, et media
inter deos sedes auro staret aut ebore, augustioribusque aris et grandioribus
victimis invocaretur. Tu delubra non nisi adoraturus intras, tibi maximus
honor excubare pro templis, postibusque praetexi. Sic fit, ut dei summum inter
homines fastigium servent, quum deorum ipse non adpetas. Itaque tuam statuam
in vestibulo Iovis Optimi Maximi unam alteramve, et hanc aeream, cernimus.
At paullo ante aditus omnes, omnes gradus, totaque area hinc auro, hinc argento
relucebat, seu potius polluebatur: quum incesti principis statuis permixta
deorum simulacra sorderent. Ergo istae quidem aereae et paucae manent, manebuntque,
quam diu templum ipsum: illae autem aureae et innumerabiles strage et ruina
publico gaudio litaverunt. Iuvabat illidere solo superbissimos vultus, instare
ferro, saevire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur.
Nemo tam temperans gaudii seraeque laetitiae, quin instar ultionis videretur,
cernere laceros artus, truncata membra, postremo truces horrendasque imagines
abietas, excoctasque flammis; ut ex illo terrore et minis in usum hominum
ac voluptates ignibus mutarentur. Simili reverentia, Caesar, non apud Genium
tuum bonitati tuae gratias agi, sed apud numen Iovis Optimi Maximi pateris:
illi debere nos, quidquid debeamus, illius, quod bene facias, muneris esse,
qui te dedit. Ante quidem ingentes hostiarum greges per Capitolinum iter,
magna sui parte velut intercepti, devertere via cogebantur: quum saevissimi
domini atrocissima effigies tanto victimarum cruore coleretur, quantum ipse
humani sanguinis profundebat.
LIII.
Omnia, Patres Conscripti, quae de aliis principibus a me aut dicuntur, aut
dicta sunt, eo pertinent, ut ostendam, quam longa consuetudine corruptos depravatosque
mores principatus parens noster reformet et corrigat. Alioqui nihil non parum
grate sine comparatione laudatur. Praeterea hoc primum erga optimum imperatorem
piorum civium officium est, insequi dissimiles. Neque enim satis amarit bonos
principes, qui malos satis non oderit. Adiice, quod imperatoris nostri non
aliud amplius ac diffusius meritum est, quam quod insectari malos principes
tutum est. An excidit dolori nostro modo vindicatus Nero? Permitteret, credo,
famam vitamque eius carpi, qui mortem ulciscebatur: nec ut in se dicta interpretaretur,
quae de simillimo dicerentur. Quare ego, Caesar, muneribus tuis omnibus comparo,
multis antepono, quod licet nobis et in praeteritum de malis imperatoribus
quotidie vindicari, et futuros sub exemplo praemonere, nullum locum, nullum
esse tempus, quo funestorum principum manes a posterorum exsecrationibus conquiescant.
Quo constantius, Patres Conscripti, et dolores nostros et gaudia proferamus:
laetemur his, quibus fruimur; ingemiscamus illis, quae patiebamur. Simul utrumque
faciendum est sub bono principe. Hoc secreta nostra, hoc sermones, hoc ipsae
gratiarum actiones agant; meminerintque, sic maxime laudari incolumem imperatorem,
si priores secus meriti reprehendantur. Nam quum de malo principe posteri
tacent, manifestum est, eadem facere praesentem.
LIV.
Et quis iam locus miserae adulationis manebat ignarus, quum laudes imperatorum
ludis etiam et commissionibus celebrarentur, saltarentur, atque in omne ludibrium
effeminatis vocibus, modis, gestibus, frangerentur? Sed illud indignum, quod
eodem tempore in senatu et in scena, ab histrione et a consule laudabantur.
Tu procul a tui cultu ludicras artes removisti. Seria ergo te carmina, honorque
aeternus annalium, non haec brevis et pudenda praedicatio colit: quin etiam
tanto maiore consensu in venerationem tui theatra ipsa consurgent, quanto
magis de te scenae silebunt. Sed quid ego istud admiror, quum eos quoque honores,
qui tibi a nobis offeruntur, aut delibare parcissime, aut omnino soleas recusare?
Nihil ante tam vulgare, tam parvum in senatu agebatur, ut non laudibus principum
immorarentur, quibuscumque censendi necessitas accidisset. De ampliando numero
gladiatorum, aut de instituendo collegio fabrorum consulebamur: et quasi prolatis
imperii finibus nunc ingentes arcus, excessurosque templorum fastigium titulos,
nunc menses etiam, nec hos singulos, nomini Caesarum dicabamus. Patiebantur
illi, et, quasi meruissent, laetabantur. At nunc quis nostrum, tanquam oblitus
eius, de quo refertur, censendi officium principis honore consumit? Tuae moderationis
laus haec constantia nostra: tibi obsequimur, quod in curiam non ad certamen
adulationum, sed ad usum munusque iustitiae convenimus, hanc simplicitati
tuae veritatique gratiam relaturi, ut te, quae vis, velle, quae non vis, nolle
credamus. Incipimus inde, desinimus ibi, a quo incipi, in quo desini sub alio
principe non posset. Nam plerosque ex decretis honoribus et alii non receperunt;
nemo ante tantus fuit, ut crederetur noluisse decerni. Quod ego titulis omnibus
speciosius reor, quando non trabibus aut saxis nomen tuum, sed monumentis
aeternae laudis inciditur.
LV.
Ibit in secula, fuisse principem, cui florenti et incolumi, nunquam nisi modici
honores, saepius nulli decernerentur. Et sane, si velimus cum priorum temporum
necessitate certare, vincemur: ingeniosior est enim ad excogitandum simulatio
veritate, servitus libertate, metus amore. Simul quum iampridem novitas omnis
adulatione consumpta sit, non alius erga te novus honor superest, quam si
aliquando de te tacere audeamus. Age, si quando pietas nostra silentium rupit,
et verecundiam tuam vicit, quae qualiaque decernimus nos, tu non recusas!
ut appareat, non superbia et fastidio te amplissimos honores repudiare, qui
minores non dedigneris. Pulchrius hoc, Caesar, quam si recusares omnes: nam
recusare omnes, ambitionis; moderationis est, eligere parcissimos. Quo temperamento
et nobis et aerario consulis: nobis quidem, quod omni liberas suspicione;
aerario autem, quod sumptibus eius adhibes modum, ut qui exhaustum non sis
innocentium bonis repleturus. Stant igitur effigies tuae, quales olim ob egregia
in rempublicam merita privatis dicabantur. Visuntur eadem e materia Caesaris
statuae, qua Brutorum, qua Camillorum. Nec discrepat caussa. Illi enim reges
hostemque victorem moenibus depulerunt: hic regnum ipsum, quaeque alia captivitas
gignit, arcet ac submovet; sedemque obtinet principis, ne sit domino locus.
Ac mihi, intuenti sapientiam tuam, minus mirum videtur, quod mortales istos
caducosque titulos, aut depreceris, aut temperes. Scis enim, ubi vera principis,
ubi sempiterna sit gloria: ubi sint honores, in quos nihil flammis, nihil
senectuti, nihil successoribus liceat. Arcus enim et statuas, aras etiam templaque
demolitur et obscurat oblivio, negligit carpitque posteritas: contra, contemptor
ambitionis, et infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsa vetustate
florescit, nec ab ullis magis laudatur, quam quibus minime necesse est. Praeterea,
ut quisque factus est princeps, extemplo fama eius, incertum bona an mala,
ceterum aeterna est. Non ergo perpetua principi fama quae invitum manet, sed
bona concupiscenda est: ea porro non imaginibus et statuis, sed virtute ac
meritis prorogatur. Quin etiam leviora haec, formam principis figuramque,
non aurum melius, vel argentum, quam favor hominum exprimat teneatque. Quod
quidem prolixe tibi cumulateque contingit, cuius laetissima facies et amabilis
vultus in omnium civium ore, oculis, animo sedet.
LVI.
Adnotasse vos credo, Patres Conscripti, iamdudum me non eligere, quae referam:
propositum est enim mihi, principem laudare, non principis facta. Nam laudabilia
multa etiam mali faciunt; ipse laudari, nisi optimus, non potest. Quare non
alia maior, imperator auguste, gloria tua, quam quod agentibus tibi gratias
nihil velandum est, nihil omittendum est. Quid est enim in principatu tuo,
quod cuiusquam praedicatio vel transsilire vel praetervehi debeat? Quod momentum,
quod immo temporis punctum, aut beneficio sterile, aut vacuum laude? Nonne
omnia eiusmodi, ut is optime te laudasse videatur, qui narraverit fidelissime?
Quo fit, ut prope in immensum diffundatur oratio mea: et necdum de biennio
loquor. Quam multa dixi de moderatione, et quanto plura adhuc restant! ut
illud, quod secundum consulatum recepisti, quia princeps et pater deferebat.
At postquam ad te imperii summam, et quum omnium rerum, tum etiam tui potestatem
dii transtulerunt; tertium consulatum recusasti, quum agere tam bonum consulem
posses. Magnum est, differre honorem: gloriam, maius. Gestum consulatum mirer,
an non receptum? gestum non in hoc urbis otio, et intimo sinu pacis; sed iuxta
barbaras gentes: ut illi solebant, quibus erat moris paludamento mutare praetextam,
ignotasque terras victoria sequi. Pulchrum imperio, gloriosum tibi, quum te
socii atque amici, sua in patria, suis in sedibus adierunt. Decora facies
consulis: multa post secula tribunal viridi cespite exstructum, nec fascium
tantum, sed pilorum signorumque honore circumdatum. Augebant maiestatem praesidentis,
diversi postulantium habitus, ac dissonae voces, raraque sine interprete oratio.
Magnificum est, civibus iura; quid, hostibus reddere? speciosum, certam fori
partem; quid, immanes campos sella curuli victorisque vestigio premere? imminere
minacibus ripis tutum quietumque; quid, spernere barbaros fremitus, hostilemque
terrorem non armorum magis, quam togarum, ostentatione compescere? Itaque
non te apud imagines, sed ipsum praesentem audientemque consalutabant imperatorem:
nomenque, quod alii domitis hostibus, tu contemptis merebare.
LVII.
Haec laus acti consulatus; illa dilati, quod adhuc initio principatus, ut
iam excusatus honoribus et expletus, consulatum recusasti: quem novi imperatores
destinatum aliis, in se transferebant. Fuit etiam, qui in principatus sui
fine consulatum, quem dederat ipse, magna ex parte iam gestum, extorqueret
et raperet. Hoc ergo honore, quem et incipientes principes et desinentes adeo
concupiscunt, ut auferant, tu, otioso ac vacante, privatis cessisti. Invidiosusne
erat aut tibi tertius consulatus, aut principi primus? Nam secundum imperator
quidem, sub imperatore tamen, inisti: nihilque imputari in eo vel honori potest,
vel exemplo, nisi obsequium. Ita vero, quae civitas quinquies, atque etiam
sexies, consules vidit, non illos, qui exspirante iam libertate per vim ac
tumultum creabantur, sed quibus sepositis et absentibus, in rura sua consulatus
ferebantur: in hac civitate tertium consulatum princeps generis humani, ut
praegravem, recusasti? Tantone Papyriis etiam et Quinctiis moderatior Augustus,
et Caesar, et Pater patriae? At illos respublica ciebat. Quid? te non eadem
respublica? non senatus? non consulatus ipse? qui sibi tuis humeris attolli
et augescere videtur?
LVIII.
Non te ad exemplar eius voco, qui continuis consulatibus fecerat longum quendam
et sine discrimine annum: his te confero, quos certum est, quoties consules
fuerunt, non sibi praestitisse. Erat in senatu ter consul, quum tu tertium
consulatum recusabas. Onerosum nescio quid verecundiae tuae consensus noster
indixerat, ut princeps toties consul esses, quoties senator tuus: nimia modestia
istud, etiam privatus, recusasses. An consularis viri triumphalisque filius,
quum tertio consul creatur, adscendit? non debitum hoc illi? non vel sola
generis claritate promeritum? Contigit ergo privatis aperire annum, fastosque
reserare: et hoc quoque redditae libertatis indicium fuit, quod consul alius,
quam Caesar, esset. Sic exactis regibus coepit liber annus: sic olim servitus
pulsa, privata fastis nomina induxit. Miseros ambitionis, qui ita consules
semper, ut semper principes erant! Quamquam non ambitio magis, quam livor
et malignitas videri potest, omnes annos possidere, summumque illud purpurae
decus non nisi praecerptum praefloratumque transmittere. Tuam vero magnanimitatem,
an modestiam, an benignitatem prius mirer? Magnanimitas fuit, expetito semper
honore abstinere; modestia, cedere; benignitas, per alios frui.
LIX.
Sed iam tempus est, te ipsi consulatui praestare, ut maiorem eum suscipiendo
gerendoque augustiorem facias. Nam saepius recursare, ambiguam ac potius illam
interpretationem habet, tanquam minorem putes. Tu quidem ut maximum recusasti;
sed hoc persuadere nemini poteris, nisi aliquando et non recusa veris. Quum
arcus, quum tropaea, quum statuas deprecaris: tribuenda est verecundiae tuae
venia; illa enim sane tibi dicantur: quum vero postulamus, [ut consulatum
suscipias gerasque, postulamus,] ut futuros principes doceas inertiae renuntiare,
paullisper delicias differre, paullisper et saltem ad brevissimum tempus,
ex illo felicitatis somno velut excitatos, induere praetextam quam quum dare
possent, occuparint; adscendere curulem, quam detineant; esse denique, quod
concupierunt, nec ideo tantum velle consules fieri, ut fuerint. Gessisti alterum
consulatum, scio: illum exercitibus, illum provinciis, illum etiam ceteris
gentibus poteris imputare, non potes nobis. Audimus quidem, te omne munus
consulis obiisse; sed audimus. Diceris iustissimus, humanissimus, patientissimus
fuisse; sed diceris. Aequum est aliquando nos iudicio nostro, nostris oculis,
non famae semper et rumoribus credere. Quousque absentes de absente gaudebimus?
Liceat experiri, an aliquid superbiae tibi ille ipse secundus consulatus attulerit.
Multum in commutandis moribus hominum medius annus valet, in principum plus.
Didicimus quidem, cui virtus aliqua contingat, omnes inesse: cupimus tamen
experiri, an nunc quoque una eademque res sit, bonus consul et bonus princeps.
Nam praeter id, quod est arduum, duas, easque summas, simul capere potestates,
tum inest utrique nonnulla diversitas, quum principem quam simillimum esse
privato, consulem quam dissimillimum, deceat.
LX.
Atque ego video, proximo anno consulatus recusandi hanc praecipuam fuisse
rationem, quod eum absens gerere non poteras: sed iam urbi votisque publicis
redditus, quid est, in quo magis sis approbaturus, quae quantaque fuerint,
quae desiderabamus? Parum est, ut in curiam venias, nisi et convocas: ut intersis
senatui, nisi et praesides; ut censentes audias, nisi et perrogas. Vis illud
augustissimum consulum aliquando tribunal maiestati suae reddere? adscende.
Vis constare reverentiam magistratibus, legibus auctoritatem, modestiam postulantibus?
adi. Quod enim interesset reipubliciae, si privatus esses, consulem te haberet
tantum, an et senatorem; hoc nunc scito interesse, principem te habeat tantum,
an et consulem. His tot tantisque rationibus, quamquam multum reluctata verecundia
Principis nostri, tandem tamen cessit. At quemadmodum cessit? Non se ut privatis,
sed ut privatos pares sibi faceret. Recepit enim tertium consulatum, ut daret.
Noverat moderationem hominum, noverat pudorem, qui non sustinerent tertio
consules esse, nisi cum ter consule. Bellorum istud sociis olim, periculorum
consortibus, parce tamen tribuebatur; quod tu singularibus viris, ac de te
quidem bene ac fortiter meritis praestitisti, sed in toga meritis. Utriusque
cura, utriusque vigilantia obstrictus es, Caesar. Sed in principe rarum ac
prope insolitum est, ut se putet obligatum, aut, si putet, amet. Debes ergo,
Caesar, et solvis. Sed quum ter consules facis, non tibi magnus princeps,
sed non ingratus amicus videris. Quin etiam perquam modica quaedam civium
merita fortunae tuae viribus in maius extollis. Efficis enim, ut tantum tibi
quisque praestitisse videatur, quantum a te recepit. Quid isti benignitati
precer? nisi ut semper obliges, obligeris; incertumque facias, utrum magis
expediat civibus tuis debere tibi, an praestitisse.
LXI.
Equidem illum antiquum senatum contueri videbar, quum ter consule assidente,
tertio consulem designatum rogari sententiam cernerem. Quanti tunc illi, quantusque
tu! Accidit quidem, ut corpora quamlibet ardua et excelsa, procerioribus admota,
decrescant; item, ut altissimae civium dignitates collatione fastigii tui
quasi deprimantur, quantoque propius ad magnitudinem tuam adscenderint, tantum
etiam a sua descendisse videantur. Illos tamen tu, quamquam non potuisti tibi
aequare, quum velles, adeo in edito collocasti, ut tantum super ceteros, quantum
infra te cernerentur. Si unius tertium consulatum eundem in annum, in quem
tuum, contulisses: ingentis animi specimen haberetur. Ut enim felicitatis
est, quantum velis, posse: sic magnitudinis, velle, quantum possis. Laudandus
quidem et ille, qui tertium consulatum meruit; sed magis, sub quo meruit:
magnus memorandusque, qui tantum praemium cepit; sed maior, qui capienti dedit.
Quid? quod duos pariter tertio consulatu collegii tui sanctitate decorasti?
ut sit nemini dubium, hanc tibi praecipuam caussam fuisse extendendi consulatus
tui, ut duorum consulatus amplecteretur, et collegam te non uni daret. Uterque
nuper consulatum alterum gesserat a patre tuo, id est, quanto minus quam a
te? datum: utriusque adhuc oculis paullo ante dimissi fasces oberrabant: utriusque
solemnis ille lictorum et praenuntius clamor auribus insederat; quum rursus
curulis, rursusque purpura: ut olim, quum hostis in proximo, et in summum
discrimen adducta respublica, expertum honoribus virum posceret, non consulatus
hominibus iisdem, sed iidem homines consulatibus reddebantur. Tanta tibi benefaciendi
vis, ut indulgentia tua necessitates aemuletur. Modo praetextas exuerant;
resumant: modo lictores abire iusserant; revocent: modo gratulantes amici
recesserant; revertantur. Hominisne istud ingenium est? hominis potestas?
renovare gaudia, redintegrare laetitiam, nullamque requiem gratulationibus
dare, neque alia repetendis consulatibus intervalla permittere, nisi dum finiuntur?
Facias ista semper, nec unquam in hoc opere aut animus tuus, aut fortuna lassetur.
Des quam plurimis tertios consulatus, et, quum plurimis tertios consulatus
dederis, semper tamen plures, quibus debeas dare, supersint.
LXII.
Omnium quidem beneficiorum, quae merentibus tribuuntur, non ad ipsos gaudium
magis, quam ad similes redundat: praecipue tamen ex horum consulatu non ad
partem aliquam senatus, sed ad totum senatum tanta laetitia pervenit, ut eundem
honorem omnes sibi et dedisse et accepisse videantur. Nempe enim hi sunt,
quos senatus, quum publicis sumptibus minuendis optimum quemque praeficeret,
elegit, et quidem primos. Hoc est igitur, hoc est, quod penitus illos animo
Caesaris insinuavit. An parum saepe experti sumus, hanc esse rerum conditionem,
ut senatus favor apud principem aut prosit aut noceat? Nonne paullo ante nihil
magis exitiale erat, quam illa principis cogitatio? Hunc senatus probat, hic
senatui carus est. Oderat, quos nos amaremus; sed et nos, quos ille. Nunc
inter principem senatumque dignissimi cuiusque caritate certatur. Demonstramus
invicem, credimus invicem, quodque maximum amoris mutui signum est, eosdem
amamus. Proinde, Patres Conscripti, favete aperte, diligite constanter. Non
iam dissimulandus est amor, ne noceat: non premendum odium, ne prosit. Eadem
Caesar, quae senatus, probat improbatque. Vos ille praesentes, vos etiam absentes
in consilio habet. Tertio consules fecit, quos vos elegeratis: et fecit hoc
ordine, quo electi a vobis erant. Magnus utique honor vester, sive eosdem
maxime diligit, quos scit vobis esse carissimos: sive illis neminem praefert,
quamvis aliquem magis amet. Proposita sunt senioribus praemia, iuvenibus exempla:
adeant, frequentent securas tandem ac patentes domos: quisquis probatos senatui
viros suspicit, hic maxime principem promeretur. Sibi enim accrescere putat,
quod cuique adstruatur: nullamque in eo gloriam ponit, quod sit omnibus maior,
nisi maximi fuerint, quibus maior est. Persta, Caesar, in ista ratione propositi,
talesque nos crede, qualis fama cuiusque est. Huic aures, huic oculos intende:
ne respexeris clandestinas existimationes, nullisque magis quam audientibus
insidiantes susurros. Melius omnibus, quam singulis creditur: singuli enim
decipere et decipi possunt: nemo omnes, neminem omnes fefellerunt.
LXIII.
Revertor iam ad consulatum tuum: etsi sunt quaedam ad consulatum quidem pertinentia,
ante consulatum tamen. In primis quod comitiis tuis interfuisti, candidatus,
non consulatus tantum, sed immortalitatis, et gloriae, et exempli, quod sequerentur
boni principes, mali mirarentur. Vidit te populus Romanus in illa vetere potestatis
suae sede: perpessus es longum illud carmen comitiorum, nec iam irridendam
moram: consulque sic factus es, ut unus ex nobis, quos facis consules. Quotusquisque
principum antecedentium honorem istum aut consulatui habuit, aut populo? Non
alii marcidi somno hesternaque coena redundantes, comitiorum suorum nuntios
opperiebantur? Alii sane pervigiles et insomnes, sed intra cubilia sua illis
ipsis consulibus, a quibus consules renuntiabantur, exsilia et caedem machinabantur.
O prava et inscia verae maiestatis ambitio, concupiscere honorem, quem dedigneris,
dedignari, quem concupieris: quumque ex proximis hortis campum et comitia
prospectes, sic ab illis abesse, tanquam Danubio Rhenoque dirimare! Averseris
tu honori tuo sperata suffragia, renuntiarique te consulem iussisse contentus,
liberae civitatis ne simulationem quidem serves? Abstineas denique comitiis,
abstrusus atque abditus, quasi illic tibi non consulatus detur, sed abrogetur
imperium? Haec persuasio superbissimis dominis erat, ut sibi viderentur principes
esse desinere, si quid facerent tanquam senatores. Plerique tamen non tam
superbia, quam metu quodam submovebantur. An stuprorum sibi incestarumque
noctium conscii, auspicia polluere, sacratumque campum nefario auderent contaminare
vestigio? Non adeo deos hominesque contemserant, ut in illa spatiosissima
sede hominum deorumque coniectos in se oculos ferre ac perpeti possent. Tibi
contra et moderatio tua suasit, et sanctitas, ut te et religioni deorum et
iudiciis hominum exhiberes.
LXIV.
Alii consulatum ante quam acciperent, tu et dum accipis, meruisti. Peracta
erant solennia comitiorum, si principem cogitares, iamque se omnis turba commoverat,
quum tu, mirantibus cunctis, accedis ad consulis sellam: adigendum te praebes
in verba principibus ignota, nisi quum iurare cogerent alios. Vides, quam
necessarium fuerit consulatum non recusare? Non putassemus istud facturum
te fuisse, si recusasses. Stupeo, Patres Conscripti, necdum satis aut oculis
meis aut auribus credo: atque identidem me, an audierim, an viderim, interrogo.
Imperator ergo, et Caesar, et Augustus, Pontifex maximus, stetit ante gremium
consulis? seditque consul, principe ante se stante? et sedit inturbatus, interritus,
et tanquam ita fieri soleret? Quin etiam sedens stanti praeivit iusiurandum,
et ille iuravit, expressit, explanavitque verba, quibus caput suum, domum
suam, si sciens fefellisset, deorum irae consecraret. Ingens, Caesar, et par
gloria tua, sive fecerint istud postea principes, sive non fecerint. Ullane
satis praedicatio digna est, idem tertio consulem fecisse, quod primo? idem
principem, quod privatum? idem imperatorem, quod sub imperatore? Nescio iam,
nescio, pulchriusne sit istud, quod praeeunte nullo, an hoc, quod alio praeeunte
iurasti.
LXV.
In rostris quoque simili religione ipse te legibus subiecisti: legibus, Caesar,
quas nemo principi scripsit. Sed tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis:
sic fit, ut nos tibi plus velimus. Quod ego nunc primum audio, nunc primum
disco: non est princeps supra leges, sed leges supra principem: idem Caesari
consuli, quod ceteris, non licet. Iurat in legem attendentibus diis; nam cui
magis quam Caesari attendant? Iurat observantibus his, quibus idem iurandum
est: non ignarus alioqui, nemini religiosius, quod iuraverit, custodiendum,
quam cuius maxime interest, non peierari. Itaque et abiturus consulatu iurasti,
te nihil contra leges fecisse. Magnum hoc erat, quum promitteres; maius, postquam
praestitisti. Iam toties procedere in rostra, inascensumque illum superbiae
principum locum terere, hic suscipere, hic ponere magistratus, quam dignum
te, quamque diversum consuetudine illorum, qui pauculis diebus gestum consulatum,
immo non gestum, abiiciebant per edictum! Hoc pro concione, pro rostris, pro
iureiurando: scilicet ut primis extrema congruerent: utque hoc solo intelligerentur
ipsi consules fuisse, quod alii non fuissent.
LXVI.
Non transsilivi, Patres Conscripti, Principis nostri consulatum; sed eundem
in locum contuli, quidquid de iureiurando dicendum erat. Neque enim, ut in
sterili ieiunaque materia, eandem speciem laudis diducere ac spargere, atque
identidem tractare debemus. Illuxerat primus consulatus tui dies, quo tu curiam
ingressus, nunc singulos, nunc universos adhortatus es resumere libertatem,
capessere quasi communis imperii curas, invigilare publicis utilitatibus et
insurgere. Omnes ante te eadem ista dixerunt, nemini tamen ante te creditum
est. Erant sub oculis naufragia multorum, quos insidiosa tranquillitate provectos
improvisus turbo perculerat. Quod enim tam infidum mare, quam blanditiae principum
illorum, quibus tanta levitas, tanta fraus, ut facilius esset iratos, quam
propitios habere? Te vero securi et alacres, quo vocas, sequimur. Iubes esse
liberos; erimus. Iubes, quae sentimus, promere in medium: proferemus. Neque
enim adhuc ignavia quadam et insito torpore cessavimus: terror, et metus,
et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, ut a republica (erat
autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos averteremus. At nunc
tua dextera tuisque promissis freti et innixi, obsepta diutina servitute ora
reseramus, frenatamque tot malis linguam resolvimus. Vis enim tales esse nos,
quales iubes, nihilque exhortationibus tuis fucatum, nihil subdolum, denique
nihil, quod credentem fallere paret, non sine periculo fallentis. Neque enim
unquam deceptus est princeps, nisi qui prius ipse decepit.
LXVII.
Equidem hunc parentis publici sensum, cum ex oratione eius, tum pronuntiatione
ipsa perspexisse videor. Quae enim illa gravitas sententiarum! quam inaffectata
veritas verborum! quae asseveratio in voce! quae affirmatio in vultu! quanta
in oculis, habitu, gestu, toto denique corpore fides! Tenebit ergo semper,
quod suaserit: scietque nos, quoties libertatem, quam dedit, experiemur, sibi
parere. Nec verendum est, ne incautos putet, si fidelitate temporum constanter
utamur, quos meminit sub malo principe aliter vixisse. Nuncupare vota et pro
aeternitate imperii, et pro salute civium? immo pro salute principum, ac propter
illos pro aeternitate imperii solebamus. Haec pro imperio nostro, in quae
sint verba suscepta, operae pretium est annotare: SI BENE REMPUBLICAM ET EX
UTILITATE OMNIUM REXERIS. Digna vota, quae semper suscipiantur, semperque
solvantur. Egit cum diis, ipso te auctore, Caesar, respublica, ut te sospitem
incolumemque praestarent, si tu ceteros praestitisses: si contra, illi quoque
a custodia tui [capitis] oculos dimoverent, teque relinquerent votis, quae
non palam susciperentur. Alii se superstites reipublicae optabant, faciebantque:
tibi salus tua invisa est, si non sit cum reipublicae salute coniuncta. Nihil
pro te pateris optari, nisi expediat optantibus: omnibusque annis in consilium
de te deos mittis; exigisque, ut sententiam suam mutent, si talis esse desieris,
qualis electus es. Sed ingenti conscientia, Caesar, pacisceris cum diis, ut
te, si mereberis, servent: quum scias, an merearis, neminem magis, quam deos
scire. Nonne vobis, Patres Conscripti, haec diebus ac noctibus agitare secum
videtur? Ego quidem in me, si omnium utilitas ita posceret, etiam praefecti
manum armavi: sed ne deorum quidem aut iram aut negligentiam deprecor: quaeso
immo et obtestor, ne unquam pro me vota respublica invita suscipiat; aut,
si susceperit invita, ne debeat.
LXVIII.
Capis ergo, Caesar, salutis tuae gloriosissimum fructum ex consensu deorum.
Nam quum excipias, ut ITA DEMUM TE DII SERVENT, SE BENE REMPUBLICAM ET EX
UTILITATE OMNIUM REXERIS: certus es, te bene rempublicam gerere, cum servent.
Itaque securus tibi et laetus dies exit, qui principes alios cura et metu
distinebat: quum suspensi et attoniti, parumque confisi patientia nostra,
hinc atque inde publicae servitutis nuntios exspectarent. Ac si forte aliquos
flumina, nives, venti praepedissent, statim hoc illud esse credebant, quod
merebantur; nec erat discrimen ullum pavoris: propterea quod, quum a malo
principe tanquam successor timeatur, quisquis est dignior, quum sit nemo non
dignior, omnes timentur. Tuam securitatem non mora nuntiorum, non literarum
tarditas differt. Scis tibi ubique iurari, quum ipse iuraveris omnibus. Nemo
hoc sibi non praestat. Amamus quidem te, in quantum mereris; istud tamen non
tui facimus amore, sed nostri: nec unquam illucescat dies, quo pro te nuncupet
vota non utilitas nostra, sed fides, Caesar. Turpis tutela principis, cui
potest imputari. Queri libet, quod in secreta nostra non inquirant principes,
nisi quos odimus. Nam si eadem cura bonis, quae malis essent, quam ubique
admirationem tui, quod gaudium exsultationemque deprehenderes! quos omnium
cum coniugibus ac liberis, quos etiam cum domesticis aris focisque sermones!
Scires mollissimis illis auribus parci. Et alioqui, quum sint odium amorque
contraria, hoc perquam simile habent, quod ibi intemperantius amamus bonos
principes, ubi liberius malos odimus.
LXIX.
Cepisti tamen et affectus nostri et iudicii experimentum, quantum maximum
praesens capere potuisti, illo die, quo solicitudini pudorique candidatorum
ita consuluisti, ne ullius gaudium alterius tristitia turbaret. Alii cum laetitia,
alii cum spe recesserunt: multis gratulandum, nemo consolandus fuit. Nec ideo
segnius iuvenes nostros exhortatus es, senatum circumirent, senatui supplicarent,
atque ita a principe sperarent honores, si a senatu petissent. Quo quidem
in loco, si quibus opus exemplo, adiecisti, ut te imitarentur. Arduum, Caesar,
exemplum, et quod imitari non magis quisque candidatorum, quam principum possit.
Quis enim vel uno die reverentior senatus candidatus, quam tu, cum omni vita,
tum illo ipso tempore, quo iudicas de candidatis? An aliud a te, quam senatus
reverentia obtinuit, ut iuvenibus clarissimae gentis debitum generi honorem,
sed antequam deberetur, offerres? Tandem ergo nobilitas non obscuratur, sed
illustratur a principe: tandem illos ingentium virorum nepotes, illos posteros
libertatis, nec terret Caesar, nec pavet: quin immo festinatis honoribus amplificat
atque auget, et maioribus suis reddit. Si quid usquam stirpis antiquae, si
quid residuae claritatis; hoc amplexatur, et refovet, et in usum reipublicae
promit. Sunt in honore hominum, et in honore famae magna nomina ex tenebris
oblivionis, indulgentia Caesaris, cuis est, ut nobiles et conservet et efficiat.
LXX.
Praefuerat provinciae quaestor unus ex candidatis, inque ea civitatis amplissimae
reditus egregia constitutione fundaverat. Hoc senatui allegandum putasti.
Cur enim te principe, qui generis tui claritatem virtute superasti, deterior
esset conditio eorum, qui posteros habere nobiles mererentur, quam eorum,
qui parentes habuissent? O de dignum, qui de magistratibus nostris semper
haec nunties, nec poenis malorum, sed bonorum praemiis bonos facias! Accensa
est iuventus, erexitque animos ad aemulandum, quod laudari videbat: nec fuit
quisquam, quem non haec cogitatio subiret, quum sciret, quidquid a quoque
in provinciis bene fieret, omnia te scire. Utile est, Caesar, et salutare
praesidibus provinciarum, hanc habere fiduciam: paratum esse sanctitati, industriae
suae maximum praemium, iudicium principis, suffragium principis. Adhuc autem
quamlibet sincera rectaque ingenia, etsi non detorquebat, hebetabat tamen
misera, sed vera reputatio. Vides enim: si quid bene fecero, nesciet Caesar;
aut si scierit, testimonium non reddet. Ita eadem illa seu negligentia, seu
malignitas principum, quum male consultis impunitatem, recte factis nullum
praemium polliceretur, nec illos a crimine, et hos deterrebat a laude. At
nunc, si bene aliquis provinciam rexerit, huic quaesita virtute dignitas offertur.
Patet enim omnibus honoris et gloriae campus: ex hoc quisque, quod cupit,
petat, et assecutus, sibi debeat. Provinciis quoque in posterum, et iniuriarum
metum, et accusandi necessitatem remisisti. Nam si profuerint, quibus gratias
egerint, de nullo queri cogentur. Et alioqui [liquet,] nihil magis prodesse
candidato ad sequentes honores, quam peractos. Optime magistratus magistratu,
honore honor petitur. Volo ego, qui provinciam rexerit, non tantum codicillos
amicorum, nec urbana coniuratione eblanditas preces, sed decreta coloniarum,
decreta civitatum alleget. Bene suffragiis consularium virorum urbes, populi,
gentes inseruntur. Efficacissimum pro candidato genus est rogandi, gratias
agere.
LXXI.
Iam quo assensu senatus, quo gaudio exceptum est, quum candidatis, ut quemque
nominaveras, osculo occurreres! devexus quidem in planum, et quasi unus ex
gratulantibus. Te mirer magis, an improbem illos, qui effecerunt, ut istud
magnum videretur? quum velut affixi curulibus suis manum tantum, et hanc cunctanter
et pigre, et imputantibus similes, promerent. Contigit ergo oculis nostris
insolita facies, princeps et candidatus [equitis] simul stantes: [contigit]
intueri parem accipientibus, honorem qui dabat. Quod factum tuum a cuncto
senatu quam vera acclamatione celebratum est, TANTO MAIOR, TANTO AUGUSTIOR!
Nam cui nihil ad augendum fastigium superest, hic uno modo crescere potest,
si se ipse submittat, securus magnitudinis suae. Neque enim ab ullo periculo
fortuna principum longius abest, quam ab humilitate. Mihi quidem non tam humanitas
tua, quam intentio eius admirabilis videbatur. Quippe quum orationi oculos,
vocem, manum commodares: ut si alii eadem ista mandasses, omnes comitatis
numeros obibas. Atque etiam, quum suffragatores candidatorum nomina honore,
quo solent, exciperent: tu quoque inter excipientes eras, et ex ore principis
ille senatorius assensus audiebatur: quodque apud principem perhibere testimonium
merentibus gaudebamus, perhibebatur a principe. Faciebas ergo, quum diceres,
OPTIMOS: nec ipsorum modo vita a te, sed iudicium senatus comprobabatur, ornarique
se non illos magis, quos laudabas, laetabatur.
LXXII.
Nam quod precatus es, ut illa ipsa ordinatio comitiorum bene ac feliciter
eveniret NOBIS, REI PUBLICAE, TIBI; nonne tale est, ut nos hunc ordinem votorum
convertere debeamus? deos denique obsecrare, ut omnia, quae facis quaeque
facies, prospere cedant TIBI, REI PUBLICAE, NOBIS? vel, si brevius sit optandum,
ut UNI TIBI? in quo et res publica et nos sumus. Fuit tempus, ac nimium diu
fuit, quo alia adversa, alia secunda principi et nobis: nunc communia tibi
nobiscum tam laeta, quam tristia: nec magis sine te nos esse felices, quam
tu sine nobis potes. An, si posses, in fine votorum adiecises, UT ITA PRECIBUS
TUIS DII ANNUERENT, SI IUDICIUM NOSTRUM MERERI PERSEVERASSES? Adeo nihil tibi
amore civium antiquius, ut ante a nobis, deinde a diis, atque ita ab illis
amari velis, si a nobis ameris. Et sane priorum principum exitus docuit, ne
a diis quidem amari, nisi quos homines ament. Arduum erat, has precationes
tuas laudibus adaequare: adaequavimus tamen. Qui amoris ardor, qui stimuli,
quae faces illas nobis acclamationes subiecerunt! Non nostri, Caesar, ingenii,
sed tuae virtutis tuorumque meritorum voces fuerunt: quas nulla unquam adulatio
invenit, nullus cuiusquam terror expressit. Quem sic timuimus, ut haec fingeremus?
quem sic amavimus, ut haec fateremur? Nosti necessitatem servitutis: quando
simile aliquid audisti, et quando dixisti? Multa quidem excogitat metus, sed
quae appareant quaesita ab invitis; aliud solicitudinis, aliud securitatis
ingenium est; alia tristium inventio, alia gaudentium; neutrum simulationes
expresserint. Habent sua verba miseri, sua verba felices: utque iam maxime
eadem ab utrisque dicantur, aliter dicuntur.
LXXIII.
Testis ipse es, quae in omnium ore laetitia. Non amictus cuiquam, non habitus,
quem modo extulerat. Inde resultantia vocibus tecta, nihilque tantis clamoribus
satis clausum. Quis tunc non e vestigio suo exsiluit? quis exsiluisse sensit?
Multa fecimus sponte, plura instinctu quodam et imperio. Nam gaudio quoque
cogendi vis inest. Num ergo modum ei tua saltem modestia imposuit? Nam quanto
magis a te reprimebatur, exarsimus, non contumacia, Caesar: sed ut in tua
potestate est, an gaudeamus; ita, in quantum, nec in nostra. Comprobasti et
ipse acclamationum nostrarum fidem lacrymarum tuarum veritate. Vidimus humescentes
oculos tuos, demissumque gaudio vultum, tantumque sanguinis in ore, quantum
in animo pudoris. Atque hoc magis incensi sumus, ut precaremur, ne quando
tibi non eadem caussa lacrymarum, utque nunquam frontem tuam [abstergeres].
Hoc ipsum [templum], has sedes nobis quasi responsuras interrogemus, viderintne
unquam principis lacrymas: at senatus saepe viderunt. Onerasti futuros principes:
sed et posteros nostros. Nam et hi a principibus suis exigent, ut eadem audire
mereantur: et illi, quod non audiant, indignabuntur.
LXXIV.
Nihil magis possum proprie dicere, quam quod dictum est a cuncto senatu: O
TE FELICEM! Quod quum diceremus, non opes tuas, sed animum mirabamur. Est
enim demum vera felicitas, felicitate dignum videri. Sed cum multa illo die
dicta sunt sapienter et graviter, tum vel inprimis [hoc]: CREDE NOBIS, CREDE
TIBI. Magna hoc fiducia nostri, maiore tamen tui diximus. Alius enim fortasse
alium, ipsum se nemo deceperit. Introspiciat modo vitam, seque, quid mereatur,
interroget. Proinde dabat vocibus nostris fidem apud optimum principem, quod
apud malos detrahebat. Quamvis enim faceremus, quae amantes solent: illi tamen,
non amari se, credebant sibi. Super haec precati sumus, ut SIC TE AMARENT
DII, QUEMADMODUM TU NOS. Quis hoc aut de se, aut principi diceret mediocriter
amanti? Pro nobis ipsis quidem haec fuit summa votorum, ut NOS SIC AMARENT
DII, QUOMODO TU. Estne verum, quod inter ista clamavimus: O NOS FELICES! Quid
enim felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, ut nos diligat princeps,
sed dii, quemadmodum princeps? Civitas religionibus dedita, semperque deorum
indulgentiam pie merita, nihil felicitati suae putat adstrui posse, nisi ut
dii Caesarem imitentur.
LXXV.
Sed quid singula consector et colligo? Quasi vero aut oratione complecti,
aut memoria consequi possim, quae vos, Patres Conscripti, ne qua interciperet
oblivio, et in publica acta mittenda, et incidenda in aere censuistis. Ante,
orationes principum tantum eiusmodi genere monumentorum mandari aeternitati
solebant: acclamationes quidem nostrae parietibus curiae claudebantur. Erant
enim, quibus nec senatus gloriari nec principes possent. Has vero et in vulgus
exire, et posteris prodi, cum ex utilitate, tum ex dignitate publica fuit:
primum, ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et conscius:
deinde, ut manifestum esset, audere nos de bonis malisque principibus, non
tantum post ipsos iudicare: postremo, ut experimento cognosceretur, et ante
nos gratos, sed miseros fuisse; quibus esse nos gratos probare antea non licuit.
At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostulatum est, ne affectus
nostros, ne tua merita supprimeres! denique, ut in posterum exemplo provideres!
Discant et principes acclamationes veras falsasque discernere, habeantque
muneris tui, quod iam decipi non poterunt. Non instruendum illis iter ad bonam
famam, sed non deserendum: non submovenda adulatio, sed non reducenda est.
Certum est, et quae facere, et quae debeant audire, si faciant. Quid nunc
ego super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu precer, nisi ut
haereat animo tuo gaudium, quod tunc oculis protulisti? Ames illum diem, et
tamen vincas: nova merearis, nova audias: eadem enim dici, nisi ob eadem facta,
non possunt.
LXXVI.
Iam quam antiquum, quam consulare, quod triduum totum senatus sub exemplo
tui sedit, quum interea nihil praeter consulem ageres! Interrogavit quisque,
quod placuit: dissentire, discedere, et copiam iudicii sui reipublicae facere,
tutum fuit: consulti omnes, atque etiam dinumerati sumus: vicitque sententia
non prima, sed melior. At quis antea loqui, quis hiscere audebat, praeter
miseros illos, qui primi interrogabantur? Ceteri quidem defixi et attoniti
ipsam illam mutam ac sedentariam assentiendi necessitatem, quo cum dolore
animi, quo cum totius corporis horrore perpetiebantur! Unus solusque censebat,
quod sequerentur omnes, et omnes improbarent, in primis ipse, qui censuerat.
Adeo nulla magis omnibus displicent, quam quae sic fiunt, tanquam omnibus
placeant. Fortasse imperator in senatu ad reverentiam eius componebatur: ceterum
egressus, statim se recipiebat in principem, omniaque consularia officia abigere,
negligere, contemnere solebat. Ille vero ita consul, ut si tantum consul foret:
nihil infra se putabat, nisi quod infra consulem esset. Ac primum, ita domo
progrediebatur, ut illum nullus apparatus arrogantiae principalis, nullus
praecursorum tumultus detineret. Una erat in limine mora, consultare aves,
revererique numinum monitus. Nemo proturbabatur, nemo submovebatur: tanta
viatoribus quies, tantus pudor fascibus, ut plerumque aliena turba subsistere
et consulem et principem cogeret. Ipsius quidem officium tam modicum, tam
temperatum, ut antiquus aliquis magnusque consul sub bono principe incedere
videretur. Iter illi saepius in forum, frequenter tamen et in campum.
LXXVII.
Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione eorum voluptatis,
quantum prius ex destinatione capiebat. Stabant candidati ante curulem principis,
ut ipse ante consulis steterat: adigebanturque in verba, in quae paullo ante
ipse iuraverat princeps; qui tantum putat esse in iureiurando, ut illud et
ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur. Ibi vero quanta religio
aequitatis! quanta legum reverentia! Adibat aliquis ut principem: respondebat,
se consulem esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas imminuta
est: aucta etiam; siquidem pleraque ad praetores remittebat, atque ita, ut
collegas vocaret: non quia populare gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat.
Tantum dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse censeret, quod
aliquis collega appellaretur a principe, quam quod praetor esset. Ad haec
tam assiduus in tribunali, ut labore refici ac reparari videretur. Quis nostrum
idem curae, idem sudoris sumit? quis adeo expetitis honoribus aut deservit,
aut sufficit? Et sane aequum est, tantum ceteris praestare consulibus ipsum,
qui consules facit: quippe etiam Fortunae videbatur indignum, si posset honores
dare, qui gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque amplissimum
honorem persuadeat, scire se, quid sit, quod daturus sit: sic fit, ut illi
quoque sciant, quid acceperit.
LXXVIII.
Quo iustius senatus, ut susciperes quartum consulatum, et rogavit et iussit.
Imperii hoc verbum, non adulationis esse, obsequio tuo crede: quod non alia
in re magis aut senatus exigere a te, aut tu praestare senatui debes. Ut enim
ceterorum hominum, ita principum, illorum etiam, qui dii sibi videntur, aevum
omne ei breve et fragile est. Itaque optimum quemque niti et contendere decet,
ut post se quoque reipublicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque monumentis,
quae plurima statuere consul potest. Haec nempe intentio tua, ut libertatem
revoces ac reducas. Quem ergo honorem magis amare, quod nomen usurpare saepius
debes, quam quod primum invenit recuperata libertas? Non est minus civile,
et principem esse pariter, et consulem, quam tantum consulem. Habe etiam rationem
verecundiae collegarum tuorum; collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris,
et nos loqui vis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consulatus sui recordatio,
donec te consulem videant. Neque enim potest non nimium esse privatis, quod
principi satis est. Annuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse
consuesti, quorum potens es ipse, votorum compotes facias.
LXXIX.
Fortasse sufficiat tibi tertius consulatus: sed nobis tanto minus sufficit.
Ille nos instituit et induxit, ut te iterum interumque consulem habere cupiamus.
Remissius istud contenderemus, si adhuc non sciremus, qualis esses futurus.
Tolerabilius fuit, experimentum tui nobis, quam usum negari. Dabiturne rursus
videre consulem illum? Audiet, reddet, quas proxime, voces? praestabitque
gaudium, quantum ipse percipiet? Praesidebit laetitiae publicae, auctor eius
et caussa? tentabitque affectus nostros, ut solet, cohibere, nec poterit?
Erit pietati senatus cum modestia principis felix speciosumque certamen, seu
fuerit victa, seu vicerit? Equidem incognitam quandam, proximaque maiorem
praesumo laetitiam. Quis enim est tam imbecilli ingenio, qui non tanto meliorem
consulem speret, quanto saepius fuerit? Alius labores, si non continuo se
desidiae ac voluptati dedisset, otio tamen et quiete recreasset: hic consularibus
curis exsolutus, principales resumpsit; tam diligens temperamenti, ut nec
consulis officium princeps, nec principis consul appeteret. Videmus, ut provinciarum
desideriis, ut singularum etiam civitatum precibus occurat. Nulla in audiendo
difficultas, nulla in respondendo mora: adeunt statim, dimittuntur statim:
tandemque principis fores exclusa legationum turba non obsidet.
LXXX.
Quid? in omnibus cognitionibus, quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia!
Non locupletando fisco sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium, quam
bene iudicasse. Stant ante te litigatores, non de fortunis suis, sed de tua
aestimatione soliciti; nec tam verentur, quid de caussa sua, quam quid de
moribus sentias. O vere principis, atque etiam consulis, reconciliare aemulas
civitates, tumentesque populos non imperio magis, quam ratione compescere:
intercedere iniquitatibus magistratuum, infectumque reddere, quidquid fieri
non oportuerit: postremo, velocissimi sideris more, omnia invisere, omnia
audire, et undecunque invocatum statim, velut numen, adesse et adsistere!
Talia esse crediderim, quae ipse mundi parens temperat nutu, si quando oculos
demisit in terras et fata mortalium inter divina opera numerare dignatus est:
qua nunc parte curarum liber solutusque, caelo tantum vacat, postquam te dedit,
qui erga omne hominum genus vice sua fungereris. Fungeris enim, sufficisque
mandanti, quum tibi dies omnis summa cum utilitate nostra, cum tua laude,
condatur.
LXXXI.
Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, instar refectionis
existimas mutationem laboris. Quae enim remissio tibi, nisi lustrare saltus,
excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis
gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum; atque inter haec pia
mente adire lucos, et occursare numinibus? Olim haec experientia iuventutis,
haec voluptas erat; his artibus futuri duces imbuebantur: certare cum fugacibus
feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu: nec mediocre pacis decus
habebatur submota campis irruptio ferarum, et obsidione quadam liberatus agrestium
labor. Usurpabant gloriam istam illi quoque principes, qui obire non poterant:
usurpabant autem, ut domitas fractasque claustris feras, ac deinde in ipsorum
quidem ludibrium emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi
quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor, invenire. Enim vero,
si quando placuit idem corporis robur in maria proferre, non ille fluitantia
vela aut oculis sequitur aut manibus: sed nunc gubernaculis assidet, nunc
cum valentissimo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare ventos
reluctantes, remisque transfretare obstantia freta.
LXXXII.
Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium, Baianique torporem et
silentium ferre, non pulsum saltem fragoremque remorum perpeti poterat, quin
ad singulos ictus turpi formidine horresceret. Itaque procul ab omni sono
inconcussus ipse et immotus, religato revinctoque navigio, non secus ac piaculum
aliquod, trahebatur. Foeda facies, quum Populi Romani Imperator alienum cursum,
alienumque rectorem, velut capta nave, sequeretur. Nec deformitate ista saltem
flumina carebant atque amnes. Danubius ac Rhenus tantum illud nostri decoris
vehere gaudebant, non minore cum pudore imperii, quod haec Romanae aquilae,
Romana signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospectarent: hostium,
quibus moris est, eadem illa nunc rigentia gelu flumina, aut campis superflua,
nunc liquida ac deferentia, lustrare navigiis, nandoque superare. Nec vero
laudaverim per se magnopere duritiam corporis ac lacertorum: sed si his validior
toto corpore animus imperitet, quem non fortunae indulgentia molliat, non
co